Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639
page |< < of 129 > >|
1motum unius minuti; propterea quòd latus ca ad latus
ba eandem habeat rationem, quam latus ic ad latus hb,
ac proinde illorum quadrata in eadem quoque, ratione,
nimirum duplicata.
Itaque; ſi quadratum lateris ab, hoc
eſt primi minuti, ſubtrahas â quadrato ac ſecundi minu­
ti, numerus reliquus dabit velocitatem motus in eodem
minuto: ut ſi cubitum unum vg. perambulet in primo
minuto, hujus quadratum, ideſt unum, ab illius quadra
to, id, eſt â quatuor ſubtractum relinquit tria totidem
cubitorum illi ſpatio, per quod a mouetur in minuto 2.
tribuenda.
Similiter quia 3. minutis conficit cubitos 9.
ablato ex his quadrato ſecundi minuti, numerus reli­
quus dabit velocitatem 5. cubitorum, qui minuto 3. de­
bentur.
Rurſum â numero 4. minuti in ſe ducto, ideſt
16. ablatis 9. quadrato tertij minuti rem anet numerus 7.
pro 4. minuto: totidem ergo cubitorum ſpatium trans­
mittit mobile a in minuto quarto. Quód ſi angulus
augmenti major ſit aut minor ſemiſſe anguli recti, ut
angulus qag. aut rag, quod quidem contingit, cùm vir­
tus impulſiua magis aut minùs eſt intenſa, tum quidem
illa virtus magis perfecta ex illo puncto continuò majo
ra ſumit incrementa: eadem tamen demonſtratio, atque;
eadem eſt proportio utrobique;, propterea quòd parallelo­
gramma in proportione quoque; ſint duplicatá ſuorum
laterum ſimul ſumptorum.|

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index