Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639
page |< < of 129 > >|
1tus, quem grauitas inducit in lineâ bh, remotior à cen­
tro, quàm in lineâ bi. Ducantur enim à centro a lineæ ai.
ab perpendiculares ad bi. bh, eritque; terminus motus gra­
uitatis in i & h ob breuiſsimam diſtantiam, quæ eſſe po­
teſt in illis lineis; quód ſi enim ex i moueatur in st, quia
illo progreſſu lineæ à centro ductæ fiunt majores, ma­
jor enim as angulo recto ais ſubtenſa quam ai, mobile
motu naturali à centro magis abduceretur, quod fieri
nequit.
Quia ergo linea αγ major eſt quàm linea ai,
erit linea abc dem multò major: igitur punctum h ter­
minus motus in lineà magis inclinatà, majori, punctum
verò i terminus motus in lineà minús inclinatâ, minori
à centro abeſt interuallo.
Quia vetò uterque; motus tam
per lineam ai quam per lineam ah eſt æqualis motui per lineam
perpendicularem ab, propterea quòd lineæ perpendi­
culares as. ah utrumque; motum conjungunt per prop: 13.
erit motus at motui ab æqualis, ac proinde in tempore
æquali.
Propoſitio XVII.
Motus grauitatis ex eodem puncto per lineas ad horizontem in­
clinatas in circulum terminatur, cuius diameter eſt diſtantia inter
illud punctum & mundi centrum.
MOueatur ex puncto b mobile ejuſdem rationis per
lineàs ad horizontem inclinat as bi. bh. bg. bf. &c.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index