Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639
page |< < of 129 > >|
1mum mobile ex illâ agitatione conquieſcit. Quòd ſi
ergo ſeu corpus graue ad centrum, ſeu perpendiculum
in ſuam ſtationem moueatur, non ſtatim conquieſcit
ex hoc motu ſiuè in centro, ſiuè in lineâ perpendiculari,
verùm ultra hos limites procurrit & recurrit, atque; eò ma­
gis, quò circuli majores.
Quod quidem in perpendicu­
lo experientià conſtat: de grauium verò à centro excur
ſu licet nulla experientia habeatur, id tamen ſimilitudo
rationis euincit: non enim minùs contra natu­
ram grauitatis eſſe videtur in circulo à lineâ ſtatio­
nis, quam in lineâ perpendiculari è centro efferi.
Hujus
autem ratio hæc: quia impulſus in quolibet puncto, ac
proinde in fine motus eſt major grauitate: per prop: 11.
eſt autem agens neceſſarium per prop: 2. & non niſi per
lineam rectam mouet ſuum mobile per prop: 3. ſuperabit
ergo illam, quâ in centro firmatur, grauitatem, non mi­
nùs, quam cùm lapidem ſimilis impulſus à centro lon­
giùs abducit.
Propoſitio XX.
Velocitas in motu collecta per æqualia ſuo augmento decremen­
ta in quietem terminatur.
PErpendiculum liberè dimiſſum in ſuam ſtationem
recurrit, atque; eodem motu continuato ultra

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index