Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639
page |< < of 129 > >|
1continuando; velocitate tamen eó minori, quó reſi­
ſtentia eſt majòr.
Quód ſi reſiſtentia ſit major impul­
ſu, eádem velocitate, quà impulit, in partem auerſam re
pellitur: propterea quód illa plaga æqualem in utroque;
mobili impulſum producit.
Eſt autem major plaga ex
velociori & magis violento incurſu: igitur ab æquali
plagá æqualis quoque; recurſus.
Et quia per motum fit
plaga, mouetur autem mobile ad motum ſui centri, erit
quoque plaga ab eodem centro.
Sed & reſiſtentia fit â cen
tro ſeu grauitatis, ſeu contrarij impulſus: eadem ergo ra
29[Figure 29]
tione minor reſiſtentia impulſum recipit, quà major ei­
dem reſiſtit.
Vt ſi mobile ex a moueatur à grauitate qui
dem in b, ex impulſu verò in faut c: ſit autem major

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index