Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639
page |< < of 129 > >|
1pulſum verò ſibi ſimilem & æqualem producit, ſeu de­
terminat in majori ex illa, quam infert, plagà, hoc eſt
partem tollit à majori ſibi æqualem.
At verò majus, ubi
percuſsit, non videtur conquieſcere â motu, propterea
quòd minus non habeat rationem hypomochlij ad ma
jus, impulſum verò in minori producit ſibi æqualem; ut
ſi minor impulſus ut 3. major ut 7. minor quidem à ma­
jori tollit partem ſibi æqualem ideſt 3. & ſimul ob con­
trariam in hypomochlio quietem exſpirat; majus verò
quia tota vi percutit minus, impulſum ut 7. producit ex
illà plagà, motum autem à percuſsione non niſi partes 4.
reliquæ perficiunt. Itaque; fit ut ex illà in æquali plagà, ve
locitate ferantur inæquali, minori quidem majus ob vi­
res à percuſsione accitas & mutilatas, majori verò mi­
nus ob eaſdem vires de integro acquiſitas.
Dices inter­
dum fieri ut inæquali violentià ſibi occurrant duo glo­
bi, & tamen uterque; reſiliat.
Reſpondeo ſi contactus fi
at in lineà motus centri, videtur non poſſe fieri ut major
reſiliat, propterea, quód major violentia non detinetur
à minori: at veró ſi ex obliquo ſe percutiant, fieri poſſe
ut etiam ille globus, qui magis percuſsit, reſiliat, aut in
codem, quo percuſsit, loco conſiſtat.
Inſtabis hanc ſo­
lutionem non uſque quaque experientiæ conſonare: nam
quomodocunque duo globi inter ſe commicantur, atque
adeò in lineà motus centri ſe percutiant violentiâ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index