Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 129 > >|
1quá in gyrum aguntur, perfectà: demum motu ſimpli­
citer mouent.
Vt igitur impulſus loco moueat mobi­
le, neceſſe illam reſiſtentiam, quâ in loco ſuo aut alieno
detinetur, ſuperate.
Secundùm quid autem inchoa­
tiuè mouetur, cùm æquatis viribus inter ſe luctantur
virtus partium vnitiua & impulſus: quà quidem ratio­
ne cymbala, cordæ, atque; æra tinnula mouentur.
Lapi­
des verò & quæ fragilia ſunt, quia ex impulſu uniones
ſenſim depereunt, neque; reuniri poſſunt, demum â per
cuſsione continuatá pluribus unionibus euerſis, ſeu
quia impulſui necdum exſoluto alius ſuperuenit im­
pulſus, franguntur.
Manifeſtum ergo ex his Impul­
ſum eſſe virtutem finitam, quæ non quamlibet mo­
lem, ſed finitam loco mouere & impellere poteſt.
Et
quia motus ex uno loco in alium non niſi per medium
interuallum defert mobile, ejuſmodi motum non poſ­
ſe fieri in inſtanti, ſed in aliquo tempore ita oſtende­
mus.
Moueatur ex a in b, inter quæ mediant partes lo­
ci cdefg &c. per quas neceſſarió tranſit in b; propterea
quòd nequit medium tranſilire: quòd ſi ergo non niſi
in uno momento mouetur ex a in b, erit eodem momen­
to
ſimul in cdef pluribus locis adæquatis, quod nullâ
ratione fieri poteſt.
Simili modo oſtendemus alio
momento in g, alio in f, priús nimirum in parte priori
quam poſteriori motum terminari: pluribus ergo mo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index