Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 129 > >|
1f &c. in infinitum in tempore ghikl finito: igitur par­
tem quidem b in aliquà parte temporis tranſibit, quæ
ſit g; menſurabit proinde tempus aliquo numero fini­
to: & cúm motum ponamus ſimilarem, qui in tempo­
re æquali partes conficit æquales, totidem partes erunt
in ſpatio bcdef, quon tempore ghikl, ac proinde to­
tum interuallum erit finitum.
Igitur impulſus eſt vir­
tus finita, quæ non niſi in tempore & per ſpatium mo­
uet finitum.
Propoſitio II.
Impulſus eſt agens neceſſarium, motumque; producit
ſibi æqualem.
NEceſſarium dico non ſolùm quò ad exercitium a­
ctus, quo modo omnia agentia, quæ non liberè a­
gunt, neceſſaria dicuntur; ſed etiam quò ad perfectio­
nem actus, hoc eſt agere ſecundúm totum poſſe, ſeu
ſummam perfectionem tribuere ſuo effectui: quod
non faciunt reliqua agentia naturalia, quæ non niſi à le­
uibus initijs ad ſumma euadunt incrementa: ut ma­
nifeſtum in calefactione.
At verò impulſus ſtatim à
principio motum velociſsimum producit: qui demum
ſpatij tractu langueſcit & emoritur, Cujus ratio eſt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index