Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 129 > >|
1in ſagittam deriuatus, ac proinde motus ex utroque; mix­
tus erit circularis.
Deſcribatur arcus mn, cujus centrum
in oculo l, ſemidiameter verò ſagitta al: quæ ubi per ar­
cum ma moueri cæpit, ab alio impulſu à neruo deriuato
per lineam agitur ad: dico motum ex utroque mixtum,
nimirum ex motu man, & ex motu ad non poſſe fieri
per lineam rectam.
Sit enim motus in ad ad motum in
man, ut linea recta ap ad arcum aq: & aſſumatur linea
qh æqualis lineæ ap, eritque; motus compoſitus ex ap. aq
in h: ſimiliter oſtendemus motum in i & g componi ex
motu recto & circulari: dico per puncta hig non pos-
ſe duci lineam rectam.
Sit enim, ſi fieri poteſt, linea ab
ig recta, & ex puncto q ducatur linea tangens circulum
in q, quæ utrimque; producta ſecet lineas lf. ld in punctis
s. u: eruntque; lineæ qs. qu inter ſe æquales: quibus ex
puncto i ducatur linea parallela ix, eritque; angulus ixq re
ctus, quia ergo in triangulo hxi duo anguli hxi. xhi du­
obus angulis hqu.qhu trianguli hqu ſunt æquales, uterque;
utrique, erunt ſimilia inter ſe; ac proinde ut hi ad hq, ita
xi ad qu, hoc eſt ad qs illi æqualem. eſt autem linea hx
æqualis lineæ hq: igitur & linea xi erit æqualis lineæ qs,
quod eſt abſurdum: ſequeretur enim lineas is. xq in
centro l concurrentes eſſe parallelas. Reſpondeo ad
primum, motum globuli, quo gyrando ad metam va­
dit, eſſe compoſitum ex impulſu recto, quem ipſi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index