Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 129 > >|
1unde priusquam vincat, motu mixto ferri, demum ubi
præualuit, reuerſionem fieri videmus.
In motu verò
naturali principium motus eſt internum, nimirum gra­
uitas, & qui à grauitate naſcitur impulſus: qui cùm ſit
agens neceſſarium, motum producet ſibi æqualem, &
prius quam finiat hunc motum, continuó ex eadem ra­
dice alius atque; alius impulſus renaſcens velocitatem mo
tus continuo augebit incremento.
Dices quam ob rem
ergo grauia, dum in hypomochlio quieſcunt, nihilo ma
gis grauitant, ſi continuo veluti fluxu inde naſcitur im­
pulſus? Reſpondeo impulſum quidem continuo fluxu
à grauitate renaſci, verùm quantùm grauitas producit,
tantundem reſiſtentia & quies violenta in hypomo­
chlio abſumit: quouſque; ergo grauia quieſcunt, idem
manet impulſus, qui nequit ab q motu in ſubiecto
conſeruari.
Qui opinantur grauia non à ſe ipſis, verùm à
ſuo magnete ſeu tellure moueri quæ opinio non caret
probabilitate, dicent utriuſque; motus principium eſſe
externum: verùm in his, quæ projiciuntur, in motu ſe­
parari, atque ita ſenſim deficere impulſum; ob retractio­
nem verò magneticam, ubi jam præualuit, non aliter
quam à grauitate fieri conuerſionem motus.
Quæ au­
tem moueri dicuntur à grauitate, habere impulſum à
tellure, atque; eo modo, quo ferrum ad ſuum magne­
tem moueri, at verò velocitatem ex illà tractione

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index