Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 129 > >|
1
Definitiones.
1.
Contraria dicuntur quæ tollunt, uel impediunt ſu­
um contrarium.
NAm contrariorum eſt natura, ut ſimul eſſe
non poſsint in uno ſubjecto: necesse ergo unum
ab altero tolli, aut quò minùs recipiatur in illo
ſubiecto impediri.
Itaque; calori frigus contrarium di­
cunt non totà ſuà latitudine, ſed ſecundùm illos gra­
dus, qui ſimul eſſe non poſſunt in codem ſubjecto,
quatuor autem gradus caloris cum totidem gradibus
frigoris non eſſe contrarios, verúm inter ſe miſceri, atque;
ex illis ita permixtis temperiem naſci.
Simili modo
motus motui dicet ut contrarius, qui à termino illius
idem mobile abducit, nullamque; partem viæ ſeu acceſ­
ſus ad illum terminum habet communem.
Vt ſi in
fig: 1 ex a in b moveatur, erit motus contrarius, qui ex
eodem a idem mobilè in e ab ducit. Motus verò ex a in
d non erit contrarius abſolutè, propterea quòd hic mo­
tus non abducit à termino motus b, verùm ad hunc in
omni puncto propiùs accedit: quód ſi enim ex b ducan
tur lineæ be. bf. bg, erit linea bf minor quam be, & bg mi
nor quam bf. Hujuſmodi ergo motus dum inter ſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index