Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 129 > >|
1motus. Ab impulſu ergò contrario & æquali nullus eſt
motus &c.
Propoſitio XXXI.
Motus ſecundùm quid contrarij per lineam fiunt mediam, cujus
interuallam determinat ſinus complementi inclinationis, in ratione
quam habent impulſus.
VI in fig: 2 ſi mobile ex eodem puncto a moueatur
per lineas ab. af, aut per lineas ab. ad, & ſit angulus
baf major, angulus verò bad minor recto, erunt hi mo­
tus per definit: 5. ſecundùm quid contrarij, ac proinde
in eo in quo ſunt contrarij, tollunt aut impediunt ſuum con
trarium, per definit: 1. impulſus ergo in af ab impulſu in ab,
& hic ab impulſu in af retractus, quia idem mobile eſſe non
poteſt in pluribus locis, ac proinde neque; pluribus moti­
bus agitari, mouebitur motu inter utrumque; medio, cu­
juſmodi linea motus ad: dico huius lineæ interuallum à,
lineis extremis ab. af eſſe ſinum complementi angulo­
rum faddab, in ratione quam habet impulſus ab ad im­
pulſum af. Quia enim velocitas motus per lineas incli­
natas eſt in ratione ſinus complementi illarum inclina­
tionum, per prop: 14. ratio autem velocitatis eſt eadem
quæ impulſus, propterea quòd impulſus eſt agens ne­
ceſſarium, motumque; producit ſibi æqualem per prop: 2.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index