Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 129 > >|
1datur ergo ex linea tq productà linea tx æqualis lineæ p
u, & ex puncto p, interuallo autem px deſcribatur arcus
xy, connectanturque; linea px: dico quadratum py eſſe
motum mixtum & duratione æqualem motui pq. pr ſi­
mul ſumptis.
Quia enim quadratum py quadrato px,
hoc autem duobus quadratis pt.tx, ſeu pu eſt æquale: eſt
autem motus pt motui pq, & pu motui pr æqualis dura­
tione per prop: 13. erit motus mixtus in py ſimiliter æ­
qualis motibus pq & pr ſimul ſumptis. Quòd ſi verò
motus imperfectè mixtus & inæqualis ab. ac ab angulo
incipiat maiori aut minori quam recto bac: aſſuman­
tur duo puncta fg æqualiter remota ab a, à quibus pro­
tractæ lineæ perpendiculares fh. gh ſe interſecent in h,
ritque
; angulus fhg complementum anguli bac, & ſimul
ſumpti æquales duobus rectis.
Deſcribatur ergo ex h
arcus fig, ſeceturque; bifariam in i eà ratione, ut ſinus ik ad
ſinum il ſit, ut motus ab ad motum ac: dico lineam ex a
productam in i eſſe lineam motus mixti. Producatur e­
nim fh in p, eritque; angulus fpa complementum anguli f
ap, & angulus aog complementum anguli oag: duo er­
go anguli hpo. aog hoc eſt hop, ſimul ſumpti ſunt æqua<l
les duobus angulis fhi: thg ſimul ſumptis, propterea
quód ſint complementa ejuſdem anguli fag, eſt autem
angulus hop externus major angulo iho interno quanti­
tate anguli bio, angulus verò iph internus minor

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index