Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 129 > >|
1globo ſecundo, à quo reflexus primus tangit tertium:
quod erat faciendum.
Secundum Problema.
DE MOTV REFLEXO LAPILLORum EX AQVA.
QVi obliquè incidentes illam minimè findunt,
neque merguntur; verùm inde reflexi, atque; ite­
rum relapſi reciprocà alliſione, & reliſione ſaltu quodam
progredi videntur.
Eſt autem prima difficultas, quam
ob rem hujuſmodi lapilli, quacunque; violentià projecti,
aquam molliſsimam non perrumpant, in quâ etiam pul­
uiſculus & leuiſsimæ arenulæ ſuà grauitate ſidunt.
Se­
cunda quà ratione â primâ reflexione alias inducant pla­
gas non perpendiculares: conuerſio enim illa motus vi­
detur non niſi â grauitate naſci, quo modo in omnibus
projectis fieri conſtat: at verò grauitas non niſi per line­
am mouet perpendicularem.
In figurà ſubjectà lapillus
ſeu globulus a â percuſsione obliquà ba reflectit in k: in
de verò non perpendiculariter in q, verùm obliquè rela­
bitur in l, nouaque; illatà & relatâ plagà reflectit in m: ſimi­
liter ex m in u, & ex o in x ad nouam ſe ex obliquo vibrat
plagam.
Hujus autem ſolutio pendet ex his, quæ de mo
tu reflexo â nobis ſunt dicta.
Quia enim percuſsio fit á
centro, magnitudo autem plagæ ab hypomochlio deter­
minatur; quó enim major pars hypomochlio occurrit,
eó majorem plagam inducit, unde ictus grauiſsimus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index