Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 129 > >|
1
Si globus alium globum percutiat quieſcentem & æqualem, illo
expulſo quieſcit.
VT ſi duo globi lignei inter ſe ſint æquales, aut cum a­
lio quouis globo ejuſdem ponderis, atque; hic illum
percutiat quieſcentem; quia impulſus percutientis ad
utrumque; globum eandem habet rationem ex notabili
2. æqualis autem impulſus non niſi á plagá ſit perfectâ, e­
rit velocitas in percuſſo non ante illam plagam: non er­
go incipiente plagá præcurret ſeque, auellet à percutiente,
ſed plagà demum perfectà illam velocitatem conſecu­
tus.
Et quia ex notabili 4. impulſus, ubi plagam perfe­
cit, exſpirat; nullam verò plagam inducit globus qùie­
ſcens, propterea quód neque; irruptio violenta ſeu pene­
tratio fiat ab illo globo, qui eàdem velocitate, quà percu
titur, ſe abducit; quieſcet globus percutiens ab illa,
quam fecit, plagà.
Poriſma II.
Si globus major percutiat minorem quieſcentem, minori expulſo
eundem motum continuat major.
QVia enim minus pondus æquali celeritate mouetur
a minori impulſu; illam velocitatem motus qua
præcurrit ſeque; auellit à percutiente, à minori plagâ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index