Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 252 > >|
1
non erit vbi eſt e. Eſt enim
b e æqualis ipſi a d. Ex
æquo igítur tranſlatum eſ­
ſet, ſed minus erat.
Eſt igi­
tur vbi z. Minor enim eſt
b z: quam a d. Itaque etiam
q z quam d q.
Similia enim
ſunt triangula.
Conſiſtens
vero erit medium vbi eſt g.
In contrarium enim extre­
mo b, quod in mari eſt
procedit extremum a, quod
in nauigio eſt.
Non autem
ad d procederet, niſi mo­
ueretur nauis, & eo vbi eſt
caput remi, transferretur.
Incluſa his
notis [] ni­
hil faciunt
ad rem.
COMMENTARIVS.
Ex hoc autem.] Hic continetur tertium è tribus, quæ hoc
capite diximus contineri problemata.
Eſt autem eiuſmodi. An
nauis plus antrorſum vehitur: quam palmula remi retrorſum.
Reſpon­
det Ariſtoteles plus vehi nauem antrorſum.
Cauſam dicit. quia ea­
dem moles eadem vi mota plus per medium rarum fertur: quam per
denſum.
Contra quam rationem duo occurrunt aliena. Prius quod
moles non eſt eadem nauis & remi palmulæ: alterum quod vnum
idemque eſt medium vtriuſque nempe aqua.
Eſt enim pars nauis im­
merſa aquæ, quæ mouetur, vt & palmula.
Dicemus igitur vt ratio
Ariſtotelis concludat duo aſſumenda eſſe.
Primum eandem molem,
aut æquales moles intelligere Ariſtotelem remi caput, & palmu­
lam: vel partem remi à ſcalmo ad caput: & partem eiuſdem à ſcalmo
ad palmulam.
Has enim videtur hîc præſupponere æquales longitu­
dine, ſcalmo remum bifariam ſecante: ſin minus pondere: ad æquali­
brium enim cum pars palmulæ maior eſt, caput implumbatur vt
æquiponderet.
Et ſic cum remus vnius vel plurium remigum viri­
bus mouetur, caput per aërem, palmula per aquam: ſicque per diuerſa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index