Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599
page |< < of 252 > >|
1partium ſic ait, In triremibus remorum extremitates ad vnam æqua­
litatem perueniunt, cum tamen ipſi omnes non ſint æquales, etenim
etiam ibi medios eandem ob cauſam maximos efficiunt, id eſt, vt vi­
dere licet ex iſto cap. Galen. citato, vt manus digiti inæ quales ſunt,
& medius longißimus ad firmam rerum apprehenſionem, & ap­
prehenſarum retentionem, quod illius munus eſt, quod non aliter fit
quam quum digitorum extremitates ad æqualitatem perueniunt: ſic
ob nauigationis perfectionem in valido & faciliori nauis, quâ prora
ſpectat impulſu poſitam, remi facti ſunt inæquales, & eorum me­
dius maximus: & horum quidem iſta inæqualitas ob eandem cau­
ſam, vt ſcilicet remorum extremitates ſimul omnes in remigatione
ad æqualitatem peruenirent.
Ex his locis vtrique conueniunt eiuſdem
lateris remos eſſe inæquales: ſed in hoc in ſigniter diſcrepant, quod
Galenus aſſerat medios, id eſt remos Zygitarum, ſeu mesone/wn eſſe
maximos: Ariſtoteles non hos, ſed Thranitarum.
Et verum dicere Gale­
num cognoſcemus ſi prius intellexerimus quomodo remorum extre­
mitates in remigationis ictu ad æqualitatem perueniant.
Ad hanc
enim peruenire poſſunt duobus tantum modis, priore ſi intelligamus
tranſtrorum ordines
31[Figure 31]
poſitos eſſe ita, vt de­
ſinant ſecundum re­
ctam A B parallelam
rectæ, quæ in naui ex­
tenderetur à prora ad
puppim cuiuſmodi eſto
C D, cui etiam altera
E F in mari parallela
ad quam extremitates
peruenirent, ita vt
ſponda nauis ad cuius
G H T ſcalmos eſſent
alligati remi K G P,
M H N, O T P.
Sed ſi ſic præterquam
quod Thalamitarum
Zygitarum & Thra­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index