Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 252 > >|
1 3[Figure 3]
PRAEFATIO IN
MECHANICA ARISTO­
TELIS, AD LECTOREM.
Philosophari in vno rerum quo­
libet genere, candide lector, res eſt per­
quam dulcis.
Philoſophari appello re­
rum eſſentiam, cauſas, proprietates,
facultates inueſtigare, & inuento rum
quæ vtilia ſunt in opus ad vitæ homi­
num fœlicius degendæ commoda edu­
cere.
Ita enim demum verè ille erit, vt ait poëta,
Fœlix, qui poterit rerum cognoſcere cauſas.
Alio qui inutilia, vel vtilia: ſed inutiliter id eſt ſine actio­
ne vel opere, quę fines ſunt omnis contemplationis vtilis,
contemplari, & in his philoſophando pluſquam paucis
commorari, parum omnino, aut nihil fœlicitatis in hac
rerum vniuerſitate habere arbitror.
Verumenimuerò re­
rum quia propemodum eſt infinita multitudo, licet ani­
mus hominis ( quod eſt ab Ariſtotele dictum, & ita eſt,
poteſtate cognoſcendi, & vaſis inſtar ſpirituales rerum
formas recipiendi ) ſit omnia: vix tamen ita quiſquam
bene animo conſtitutus fuit, vt ipſum ad omnia genera
appellens in ſingulis excelleret, & magnum quid conſe­
queretur: vt cuique tamen contigit maior: ita quo que
maiora conſecutus eſſe legitur.
Pythagoram, Hippocra­
tem medicum, Platonem, Ariſtotelem, Theophraſtum,
Galenum ſi non omnia tenuiſſe: quamplurima certè &
aliorum libri, & commentarij ab illis poſteritati relicti
copiosè loquuntur.
Sed quibus non ita magnus vel fuit,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index