Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 252 > >|
1libræ maiores minoribus
ſint exactiores.
Huius vero
principium eſt quare in cir­
culo diſtantior linea à cen­
tro, ei propinquiore eadem
vi mota celerius fertur.
Celerius autem dicitur bi­
fariam, ſiue enim in mino­
ri tempore ęquale ſpatium
tranſierit, celerius eſſe di­
cimus: ſiue in tempore ęqua­
li, maius.
Maior autem li­
nea in æquali tempore ma­
iorem circulum deſcribit.
Qui enim extra eſt, maior
eſt eo, qui intus.
COMMENTARIVS.
De libra propter.] In hoc capite Ariſtoteles vult oſtendere
cur libræ longiorum brachiorum ſint exactiores: quam libræ
breuiorum.
Et huius problematis cauſam refert ad circulum, circu­
lique eam proprietatem, qua radij longiores celerius, id eſt eodem
tempore maius ſpatium conficiunt, quam breuiores.
Quod quia futu­
rum eſt fundamentum multorum aliorum problematum poſtea ex­
plicandorum, diligenter imprimis demonſtrat.
Et primum quod re­
cta deſcribens circulum ( vno nomine relicta periphraſi radium hîc
appellabimus ) duabus lationibus feratur, iiſque in nulla ratione &
nullo tempore.
Et ex his alteram eſſe ſecundum naturam, alteram
præter naturam.
Poſtremò quod latio ſecundum naturam in maiore
circulo maior ſit: quam in minore.
Latio autem præter naturam in
minore circulo maior ſit: quam in maiore.
Primum igitur.] Proponitur problema de librarum inæqua­
lium exactiore iudicio, quod pendet à minorum ponderum deprehen­
ſione, vt ea ſit exactior per quam minora pondera expendi poſſunt.
Huius vero.] Cauſa exactiorum librarum refertur ad circuli

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index