Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1
COMMENTARIVS.
In magno autem.] Ex his colligitur fieri poſſe libram, quæ
examinabit granum vnum, immo grani ſecundam, tertiam,
quartam partem.
Quod eſt aliquando neceſſarium cum in pretioſis
rebus, vt ambra griſea, moſcho, auro: tum in medicamentis potentiſ­
ſimis, vt elleboro, ſcammonio, opio.
Huius autem libræ fabrica pen­
det è quatuor.
Primum eſt longitudo librilis. Secundum eſt illius &
lancium materiæ ſumma leuitas.
Nam tanto maior redditur ratio
ponderis exigui.
Tertium eſt librilis firmitas, & rectitudo, ideo de­
bet fieri ex chalybe purgato, durato, tenuißimo, naturaque leui.
Quartum eſt trutinæ poſitio in exquiſitè medio librilis mobilis.
Ob id purpuræ.] Alia eſt ratio qua rurſus confirmatur libri­
le maius eſſe exactius.
Ducitur ex effectu eorum qui fraudare volunt,
emptores.
Imponunt enim pondus rei venditæ leuius æquipondio
(sfai/rwma poſtea vocabitur ) in librilis brachio longiore: ſicque,
vel æquiponderat vel etiam præponderat: & ita paucum pro multo
vendunt.
Nec tamen vacua libra ponderibus, iniqua videtur. quia
pars librilis altera, vt æquiponderet: plumbum habebit illitum, vel
etiam ex ligno erit duriore & nodoſiore, ſicque denſiore, & ideo
grauiore.
Vel pars librilis longior erit tenuior, vel perforata in ali­
quot locis exiguis foraminibus.
Vnde vnius grauitas longitudinis al­
terius rationem compenſat.
Cardanus docuit libræ metallicæ fabri­

cam, quæ pro deunce exhibeat aſſem, licet vacua inſta videatur. Hæc
autem à me hîc ita recitantur, non vt quis abutatur.
Abhominatio

enim eſt apud Deum, vt iterum ait ſapiens, pondus & pondus, &
ſtatera doloſa non eſt bona: ſed vt à callidis iſtis mercatoribus ſibi
præcaueat emptor.
Fraudem autem iſtam deteget, ſi pondus & æqui­
pondium tranſmutentur de lance in lancem.
Quod enim ante æqui­
ponderabat, tranſlatum in alteram lancem non amplius æquiponde­
rabit duplici de cauſa, & quod æquipondium grauius ſit, & quod
librilis in parte maiore ſit.
Lib. 1. de
ſubt,
Prouerb. c.
10.
Purpuræ venditores.] a(lourgopw/lai dicuntur quia a(/lour­
gon
purpura eſt a)po\ tou= a(/ls kai\ e)/rgon à maris opere. quia purpura è

concha marina colligitur. Eſt autem, vt author eſt Plinius, ille magni

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index