Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 252 > >|
1
Sed & ſi perficiantur parallelogramma d s t f & d y r g:
illud erit vtile ad oſtendendum d tralatum vno motu vſque ad s,
altero motu, quo retrahitur ad centrum, reductum eſſe ad t: &
huius retractiones menſuram eſſe s t vel d f: hoc vero vtile etiam erit
ad terminandos motus illos duos naturalem, ſcilicet & præter naturam.
Atque alterolongum.] Hoc quadrilaterum oblongum, & rectan­
gulum compleri debuiſſe dici poteſt, vt rectus in eo motus appareat,
quem facturus radius fuiſſet, niſi retraheretur in centrum: tum vt
terminet motus eos, qui ſunt ſecundum naturam & præter naturam.
a q h] Punctum q vbi libet in peripheria accipitur ad deſignandum
quoduis ſpatium, quod confecerit x extremum mobile minoris radij a x.
Et a q excitetur.] A puncto q extra lineam a x dato ex­
citatur in ipſam perpendicularis, quæ eſt q z prop. 12. lib. 1. elem.
Et rurſus per q] Per punctum q datum datæ rectæ a b duci­
tur parallela prop. 31. lib. 1. elem.
Et w n perpend.] prop. 12. lib. 1. elem.
Sunt vero w n &] Quia q w parallela eſt ipſi z n ex fabrica:
tùm w n etiam parallela eſt ipſi q z, quia in eas incidens z n facit an­
gulos internos ad eaſdem partes rectos, ex fab. proinde æquales ax. 10.
itaque parallelæ prop. 28. lib. 1.
parallelogramum erit w n z q. per def. pa­
rall.
quare eius latera oppoſita w n & q z erunt æqualia prop. 34. lib. 1.
In circulis.] Ex hoc loco elicitur hoc theorema. Perpendicula­
res à peripheriis in ſemidiametros circulorum inæqualium æquales
ſegmenta auferunt de ſemidiametris inæqualia, & quidem maius in
minori comprehenſum inter peripheriam & perpendicularem.
Expo­
15[Figure 15]
ſitio.
Sunto
duo cir
culi in­
æqua­
les A
B C ma
ior &
D E F
minor, perpendiculares ſint B K, E I & ablatæ A K, D I.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index