Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1& g obtuſi. Concipiamus ergo a tan­
74[Figure 74]
quam formicam ambulantem proprio
motu verſus b, vt & b proprio iti­
dem motu verſus a. Tum ipſum a b
latus verſus g d, eadem etiam celerita­
te moueri ſeruando paralleliſmum, cum
ipſo g d quouſque coniungatur ei. Ad
huius autem motum moueri etiam a ver­
ſus g, & b verſus d. Sicque a & b
mouebuntur duobus motibus, vno per ſe:
altero per accidens.
Et poſito quod mo­
ueantur in Rhombo.
Id eſt quod motus
illi ſint in ratione laterum quibus Rhombus continetur.
Eſt autem
iſta certa, quia eſt ratio æqualitatis vt i ad i, & in eadem celerita­
te, id eſt eodem tempore, non immeritò primum problema in medium
adducitur.
quia ſi verum ſit, cauſam habet minimè vulgarem.
Feratur enim.] Prioris problematis veritatem geometricè oſten­
dit.
Sit enim vt a proceſſerit per ſe vſque ad e, & a b vſque ad
z: tunc quia motus illi ſunt in ratione laterum Rhombi id eſt in ra­
tione æqualitatis a e & a z erunt æquales. Perficiatur parallelo­
grammum
prop. 31. lib. 1. nempè a e q z. Hoc erit ſimile toti a b d g.
prop. 24. lib. 6. Ergo per conu eiuſdem prop. ſunt circa eandem diametrum
a q d, & ſic a duobus motibus motum prædictis delineauit a q
cum a b peruenit ad z h. proinde & a etiam delineauerit a d
cum peruenerit a b ad g d. Simili ratiocinatione conficitur b eo­
dem tempore peragraſſe diametrum b g. Eſt autem b g minor:
quam a d quia baſes ſunt duorum triangulorum g a b, & a b d
bina latera a g, a b binis a b, b d æqualia habentium. quia ſunt
latera eiuſdem Rhombi, & angulum a vtpote acutum minorem
angulo b vtpote obtuſo. Ergo prop. 24. lib. 1. baſis a d maior eſt
baſi b g. Et ſic a ab angulo acuto diſcedens ſuis motibus maiorem
in Rhombo lineam tranſit, quam b.
Licet & hoc.] Hoc additur ad augendam ſecundi problematis
difficultatem.
Rationi enim conſentaneum videtur, vt motum duo­
bus motibus ſimul plus ſpatij conficiat: quam quod vno tantum.
Neceſſe igitur.] Nam parallelogramma quæ toti & inter ſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index