Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1tuat: vel thoracis vt cum
femore, quia pedes rectà
92[Figure 92]
ſub capite, aut ſaltem re­
ctius: quam ante collocat,
ſtationis magis eſt parti­
ceps.
Ad ſurrectionem igi­
tur neceſſarij ſunt anguli
acuti facti vel à thorace
cum femoribus, vel à fe­
moribus cum tibijs, vt diagrammate a b g d pro ſedente, & e b
g z
pro ſurgente declaratur.
Et hinc patet quod ſi thorace cum femore, & femore cum tibia
ſimul anguli acuti fiant, facilius ſurgetur: & rurſus quantò an­
guli illi erunt acutiores: tantò facilius ſurgetur: ſicque ſurgunt
imbecilli, & conualeſcentes.
Porrò ſurrectio è ſedente ad ſtandum
declarata eſt angulis acutis indigere: ſurrectionem è iacente etiam
indigere clarum eſt.
Is enim qui iacet, vt ſurgat, & ſtet, quatuor
acutos efficit, utroque brachio & latere: thorace & cruribus: fe­
moribus & tibiis, vt ia­
ceat A B G D.
vt ſur­
93[Figure 93]
gat A B thorax bra­
chiorum in acutos con­
formatorum adminiculo
adducetur ad E B: ſic­
que E B G erit acutus
ex thorace & femoribus,
& G D tibia adducetur in G F: ſicque erit acutus B G F.
Cæterum ſeßio, de qua hîc Aristoteles, eſt propriè dicta, & hanc
Galenus cum ſecuritate eſſe dixit.
Et ea maximè vtuntur, qui ſe­
dentarias artes exercent.
At tamen ſeßio latè ſumpta, fit ad angu­
los acutos, vt cum ſella humilior eſt tibijs ſedentis, & ad obtuſos
cum altior eſt.
Vnde experientia notum eſt hominem quantò altius
ſedet, tantò facilius ſurgere, quod tamen videtur repugnare prædi­
ctis, cum obtuſi anguli longius ab ſint, etiam quam recti, ab acutis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index