Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 252 > >|
1pernitioſiſſimum, exitioſiſſimumque,
plurium intus & foris contentione, &
coniuratione viſum inſuperabile, moui­
ſti, geſſiſti, ſuperauiſti.
Quomodo autem?
dicam pro meo ſenſu: tu melius. Omnes
omnium tuarum prouinciarum ſubie­
ctos rebelles, partim armis, quæ fuit tua
in pugnando terribilis ſemper inimicis
& audacia, & fortitudo: partim auro ex
propriis eorum fodinis effoſſo, recto
ſanè iudicio, quæ tua fuit ſumma cum
prudentia iuſticia, vt in poſterum ſciant
ſuis à Deo datis obtemperare regibus,
neque vnquam ab illorum contrariis
ſtare partibus: partim benignitate, &
manſuetudine, quæ te ſuperis pulcher­
rima æquat virtus.
Nam ( vt ait grauis vnus è poëtis ) cum
vincamur in omni
Munere: ſola Deos æquat clementia nobis.
Ad concordiam inter ſe, & tecum ſer­
uandam: ad beneuolentiam erga te præ­
ſtandam, obedientiam, fidelitatem rede­
giſti.
Extraneos verò longo bello: bre­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index