Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 252 > >|
1tenus in hominum memoria ſuperſtitis: niſi ſit is, de quo Ariſtoteles
in ſuis Rhetoricis meminit, lepidumque eius dictum ad ſocios, qui­
buſcum vna ducebatur in ſupplicium iuſſu Dionyſij tyranni, reci­
tat.
hos enim videns capite coopertos. Quid occultamini, inquit,
Socij, cum nullius iſtorum qui frequentes ad vrbis portam ſpectandi
gratia confluunt, cras vos ſit conſpecturus?
Eſt alius etiam Antipho
de quo meminit Cicero, vt ſomniorum interprete & ſcriptore for­
taſſe is eſt quem fuiſſe Athenienſem monſtroſorum ſomniorum in­
terpretem, & poëtam refert Suidas.
A quo etiam fortaſſe proma­
nauit Senariolus, qui hic citatur ab Ariſtotele, ad probandum
homines arte vincere ea, à quibus natura vincuntur.
quod cum fa­
ciunt in ijs, in quibus iudicio omnium longe à natura ſuperantur
paradoxo/poioi, cum Galeno vocari poterunt.
Vt in his, quæ cum] Vt cum magnas marmorum moles, tra­
bes, columnas, coloſſos transferimus, & erigimus, naues ſubduci­
mus in mare, quod fecit Archimedes conspiciente Hierone rege
Syracuſarum, Helepoles amplas ſupra muros attrahimus, quod
fecit Callias Rhodienſibus conspicientibus, Equum Troianum in
vrbem adducimus ( erat enim aliud nihil quam machina, vt ait poëta,
Inſpectura domos venturáque deſuper vrbi.
quales multæ apud Vegetium & Heronem mechanicum. ) bom­
bardas ingentes ad locum destinatum conuertimus.
e)/sti de\ tau=ta toi=s fusikoi=s
problh/masin, ou)/te tau)ta\ pa/mpan, ou)/te kexwrisme/na li/an,
a)lla\ koina\ tw=n te maqhmatikw=n qewrhma/twn, kai\ tw=n
fusikw=n: to\ me\n ga\r w(\s dia\ tw=n maqhmatikw=n dh=lon, to\
de\ peri\ o(\, dia\ tw=n fusikw=n.
Sunt vero hæc proble­
matis Phyſicis, nec omni­
no eadem, nec valdè diſſimi­
lia: ſed conſentanea theo­
tematis, tum mathemati­
cis, tum Phyſicis.
Etenim
quod ipſum quomodo ad
mathematica pertineat:
ipſum vero circa quod, ad
Phyſica, manifeſtum eſt.
COMMENTARIVS.
Apud Euclidem problema à theoremate diſtinguitur, quod
hoc iubeat aliquid contemplari: illud fieri: paßim tamen ab

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index