Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 252 > >|
1Ariſtotele, & alijs pro vtroque, vt hic, indifferenter legitur. Qualia
autem problemata in Mechanicis habeat tractanda explicat Ari­
ſtoteles, dicitque ea eſſe, quæ ſint conſentanea Phyſicis & Mathe­
maticis, vt quæ habeant ſubiectum petitum è Phyſicis.
Machina­
rum enim materia lignum eſt vel ferrum & eiuſmodi corpora Phy­
ſica: attributum verò è figuris & terminis Mathematicis cuiuſmo­
di ſunt in Geometria lineæ, diametri, centra, circuli, & eiuſmodi,
è quibus machinæ conſtare & figuratæ eſſe, & vires ſuas accipere,
augere, diminuere, metiri oſtenduntur.
Vnde Mechanice pars eſt
mathematicarum non aliter: quam Muſica, Optica, Aſtronomia,
quas Ariſtoteles dixit eſſe fusikote/ras, ob ſubiecti ſcilicet, quod
tractant naturam Phyſicas: ſed ob gra/mmikas id eſt lineares &
numerales demonſtrationes, quibus ipſum explicant, Mathemati­
cas.
Cæterum exeo quod dicit Ariſtoteles problemata Mechanica
eſſe Phyſicis & Mathematicis conſentanea, ſub indicare videtur,
ne Mechanicus ante existimet machinas, quarum habuerit demon­
ſtrationem in vſum venire poſſe, ſuamque efficaciam ſortiri: niſi
materia Phyſica existat, quæ rem patiatur fieri.
Quamuis enim
Geometer demonſtratione concludat, datam rectam lineam infinitè
diuiſibilem eſſe, nulla materia lineata apud phyſicos eſt, quæ non
continuata diuiſione tandem reducatur ad eam, quæ ſi amplius in­
telligatur diuidi, amittet formam lineæ Phyſicæ & viſibilis: ſic
licet apud Mechanicos multa demonſtrentur de motu in infinitum
augendo, quale eſt illud problema Archimedeum.
Datum pondus
data potentia mouere.
Ita tamen intelligenda ſunt, ne exiſtimemus
infinita hominis, quacunque arte iuuetur, poteſtati ſubeſſe.
Sunt enim
certi fines, vltra quos natura rerum ipſum progredi non patitur.
Sunt præterea vitia materiæ quæ Geometra, aut Mechanicus de­
monſtrans non conſiderat: nec etiam obſtant quo minus quæ propo­
ſita ſunt, vera ſint in intellectu: Mechanicus igitur operans, priuſ­
quam operi ſe accingat, ne fruſtretur, conſiderare debet, an quod
proponitur effici poßit, habita ratione materiæ ex qua, aut per quam,
& circunſtantiarum præſertim temporis quod præſcribitur, & ſum­
ptuum quos facere oporteret.
Hæc enim ſi abunde ſuppetant, nec ma­
teria omnino repugnet, nihil non fieri poterit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index