Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 252 > >|
1non ſe expellant non erunt verè contraria: qualia tamen apparent ex
diſtantia & differentiis locorum ſurſum deorſum.
Hæc autem ita.] Similitudine comprobatur conuexum &
concauum contraria eſſe.
Quemadmodum magnum & paruum con­
traria ſunt, quia diſtant, inter ſe per medium, quod eſt æquale, &
cum commutantur in inuicem neceſſe eſt prius æquale fieri: ſic con­
uexum & concauum contraria erunt, quia diſtant inter ſe per me­
dium, quod eſt rectum, & cum commutantur in inuicem prius re­
ctum etiam fieri neceſſum eſt.
ſunt igitur conuexum & concauum
contraria.
Sed & hic aſſumemus per eandem definitionem contra­
riorum ante poſitam, & ex ſententia Ariſtotelis in categ. Quanti­
tatis, magnum & paruum apparenter duntaxat eſſe contraria.
Ap­
parenter dico vt illa priora, quia habent aliquid de definitione con­
trariorum, quod ſibi conueniat, ſcilicet diſtare inter ſe in eodem ge­
nere, & habere medium: ſed non vere tamen eſſe.
Quia non habent
omnes prædictæ definitionis particulas ſibi conuenientes.
Hæc
enim cum ſint in Relatis, vnum idemque non ex ſe dicitur magnum
aut paruum: ſed reſpectu alicuius, vt canis reſpectu elephantis paruus
eſt, at idem reſpectu muſcæ magnus eſt.
Cœterum hic notandum eſt
reſpectum iſtum licet fieri poßit ad quodlibet obuium, cum tamen
hæc vocabula, magnum, paruum, ſimpliciter dicuntur, fieri ad ſym­
metrum ſui cuiuſque generis.
Symmetrum appello, quod iuſtam ma­
gnitudinem in ſuo genere adeptum eſt.
Et hoc eſt quod hic dicitur
æquale, medium ſcilicet inter magnum tanquam excedens, & paruum
tanquam deficiens, neutrobique igitur iuſtum.
Vt eſto, quod aiunt
multi, iuſta hominis magnitudo ſex pedum.
Qui igitur inter homi­
nes ſeptempedalis eſt, magnus: qui quintumpedalis, paruus ſimplici­
ter dicetur.
Hinc intellige, vt id obiter annotem, quod apud Ariſto­
telem memini me legiſſe, nullam paruam mulierem pulchram eſſe,
quia, quod prima pars eſt pulchritudinis non habet, ſymmetrum ſui
generis.
Atque vnum hoc eſt.] to\ a)/topon. Hic vt & alibi ſæpius
pro qauma/sion ſumitur, id eſt igitur eſſe conuexum & concauum
in linea vnum eſt ex admirabilibus circuli.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index