Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 252 > >|
1los æreos & ferreos. Si
enim circulum in quo eſt
A B, alter circulus in quo
eſt G D attigerit, diame­
tro circuli A B antror­
ſum mota, diameter circu­
li G D retrorſum moue­
bitur, circuli in quo eſt A
diametro circa idem mo­
ta.
Circulus igitur in quo
eſt G D, contrà, quam is,
in quo eſt A B mouebi­
tur: idemque ſequentem
in quo eſt E Z propter
eandem cauſam contra ſe
mouebit, & eodem modo
ſi plures fuerint vno com­
moto itidem facient.
Hinc
Architecti Fabri, cum hanc
in circulo naturam depre­
hendiſſent, organum fabri­
cantur principium occu­
lentes, vt ſit de machina,
ſolum hoc, quod admira­
bile, apertum: quod autem
cauſa, occultum.
COMMENTARIVS.
Qvod autem circulus.] Tertia repugnantia in vnius cir­
culi contrarijs motionibus ante poſita amplius declaratur, ab
exemplo plurium: ſed contiguorum ab vnica vi primaria ſecundum
motus contrarios motorum.
Vt ſunto tres circuli contingentes quod­
que ferè fit denticulis pectinis inſtar ſeſe ſubingredientibus in peri­
phcria præditi, quorum primus A B, moueatur antrorſum, ſeu ſe­
cundum ſuperiorem peripheriam, vt A feratur verſus C: alter

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index