DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 207 > >|
1poſſumus puncta EG, inter quę tota recta linea EG extra
figuram
cadet.
vel fumere poſſumus puncta FG, ita vt rectę
lineę
FG pars EG extra figuram cadat.
figurę igitur, quæ
ad
eandem partem ſunt concauæ, illę ſunt, quę ſinuoſitatem,
concauitatemquè
ſuam habent ſemper interiorem ipſius fi­
gurę
partem reſpicientem.
Harum què rectè ſupponit Archi­
medes
centrum grauitatis ſemper eſſe intra ipſam figuram.
ita
vt ne〈que〉 centrum eſſe poſſit in ambitu ipſius figurę ete­
nim
ſi extra figuram, ſiue in ambitu ipſius eſſe poſſet, num­
quam
circa centrum grauitatis partes figurę vndiquè ę〈que〉pon
derarent
: ne〈que〉 facta ex grauitatis centro ſuſpenſione figura
vbicum〈que〉
, & in omni ſitu maneret.
quod ramen ex ratione
centri
grauitatis efficere deberet.
tota nimirum figura ex vna
eſſet
parte, & ex altera nihil eſſet, quod ipſi figurę ę〈que〉ponde
rare
poſſet.
Neceſſe eſt igitur centrum grauitatis cuiuſlibet fi­
gurę
ad eandem partem concauę eſſe in ſpacio à figurę ambi
tu
contento.
vt figurę AB

centrum
grauitatis erit in­
tra
ipſam, putà in C. quod
quidem
non euenit ſemper
in
alijs figuris, quę ſuum com
cauitatis
ambitum interio­
rem
figurę partem non reſpi­
cientem
habent.
cùm varijs
modis
poſſit centrum graui
tatis
in figuris eſſe collocatum.
vt
ſuperius quo〈que〉 diximus.
Nam
figurę D centrum gra­
uitatis
erit extra ambitum fi
gurę
, vt in E. figura verò F
ita
ſe habere poterit, vt cen­
trum
grauitatis ſit in perime
tro
, vt in G. euenit autem aliquando vt in figura HK centrum
grauitatis
L intra ipſam figuram reperiatur; quamuis conca­
uitates
la torum interiorem partem minimè reſpiciant. Sed hęc
poſſunt
eſſe, & non eſſe, vt in figura M, cuius centrum extra
eſſe
poteſt in N. quamuis (vt antea diximus) centrum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index