DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 207 > >|
Súmoperè aút animaduertenda ſunt nonnulla, quibus vtitur
Archimedes
in hac propoſitione, cùm ſint communiſſima,
& maximè vtilia in hac ſcientia.
ac primùm quidem conſide
randum
occurrit, quid ſibi vult Archimedes per magnitudi
nem
ex vtriſ〈que〉 magnitudinibus AB compoſitam.
Nam ma­
gnitudines
AB ſunt inuicem ſeparatę, & ſunt duę, ipſe autem
vtram〈que〉
vnam tantùm conſiderat.
quod quidem ita intelli­
gendum
eſt. quoniam ſcilicet recta linea AB eas coniungit; ideo
Archimedes
conſiderat vnam tantùm eſſe magnitudinem; quę
conſtat
ex ipſis AB, & efficitur vna magnitudo à linea AB.
cuius
munus eſt non ſolùm connectere magnitudines AB,
ita
vtne〈que〉 ad ſe ampliùs accedere, ne〈que〉 recedere inuicem
poſſint
; ſintquè ab hac linea quaſi compulſę eundem ſemper
interſe
ſeruare ſi tum: verum etiam ſi ſuſpendantur ex C, in­
telligendum
eſt linea AB in rectitudinem iacere, inſuperquè
ſuſtinere
magnitudines AB. Ne〈que〉 magis vna eſt magnitudo
quadrilaterum
, pentagonum, cubus, & huiuſmodi aliæ, quàm
ſit
magnitudo, quæ componitur ex magnitudinibus AB
cum linea AB. quòd ſi eſt vna tantùm magnitudo, ergo
vnum
habet centrum grauitatis.
Archimedes igitur quęrit cen
trum
grauitatis huiuſce magnitudinis; demonſtratquè cen
trum
eſſe in puncto C. quod eſt medium lineæ AB. notan
dum
eſt autem Archimedem non conſiderare grauitatem li­
neę
AB. vt potè, quę longitudo tantùm exiſtat.
Quòd ſi quis
etiam
mente concipere vellet lineam AB grauitate pręditam
eſſe
; nihilominus centrum grauitatis lineę AB ſimiliter eſſet
in
eius medio C. nam longitudo AC longitudini CB eſt
æqualis
; ac propterea quidem longitudines eſſent inter ſeſe
ę〈que〉ponderantes
.
Quare, ſiue conſiderata grauitate lineę AB,
ſiue
minùs, centrum grauitatis magnitudinis ex AB compo
ſitę
eſt medium rectę lineę, quæ centra grauitatis magnitudinum
coniungit
.
Et hoc modo ſi plures etiam eſſent magnitudines
à
recta linea coniunctę, eodem modo eas pro vna tantùm ma

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index