DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 207 > >|
1tes ex determinatis diſtantijs determinatas quo〈que〉 habeant
grauitates
; ſi ex dato puncto æ〈que〉ponderare debent.
Quòd
ſi
in hoc caſu datum fuerit punctum C, ex quo pondera AB
ex
æqualibus diſtantijs CA CB ę〈que〉ponderare debeant:
porteret
, vt pondera AB (ex demonſtratis) ſemper eſſent æ­
qualia
. Quoniam autem quomodocun〈que〉 ſint pondera, hoc eſt; ſi
ue
pondus A maius, ſiue minus fuerit, quàm B, manent, ſi
igitur
dixerimus, ergo pondus A ponderi B ę〈que〉ponderat;
eſſet
omnino inconueniens.
cùm ex ijsdem diſtantijs eidem pom
deri
pondus quandoquè maius, quandoquè minus ę〈que〉pon­
derare
non poſſit; vt in hoc caſu accidere poteſt.
Quocirca
nec
propriè dici poſſunt pondera, ſiue in libra AB, ſiue ex
diſtantijs
CA CB conſtituta eſſe.
Vndè ne〈que〉 Archimedis
propoſitiones
in hoc caſu ſunt intelligendę quandoquidem
in
his propriè quærit ponderum, magnitudinumquè æ〈que〉­
ponderationes
.
ne〈que〉 enim in hac quarta demonſtratione in
hoc
caſu potuiſſet Archimedes abſurdum oſtendere, ſi C non
eſt
grauitatis centrum magnitudinis ex AB compoſitæ, ſit
E
. facta igitur ex E ſuſpenſione, magnitudines æquales AB
ex
in æqualibus diſtantijs EA EB ę〈que〉ponderabunt.
quod
fieri
non poteſt.
non enim hoc eſt abſurdum; cùm pondera
ex
E ſuſpenſa maneant idcirco quando linea AB eſt horizom
ti
erecta; propriè ad rem noſtram minimè pertinet.
Ex dictis
igitur
ſemper valet conſe〈que〉ntia, hoc punctum horum pon
derum
centrum eſt grauitatis, ergo ſi ex hoc ſuſpendantur, pom
dera
ę〈que〉ponderant.
non autem è conuerſo. niſi quando ar­
gumentatio
ſumitur ſemper ex recta linea, quæ centra graui
tatis
magnitudinum coniungit, & quando hęc linea non eſt

horizonti
erecta.
hac enim
ratione
quocun〈que〉 modo
recta
linea ſe habeat, ſem­
per
ſequitur idem.
Vt ſi li­
nea
AB fuerit, ſiue non fue­
rit
horizonti æquidiſtans,
ipſius
medium C centrum
erit
grauitatis magnitudi­
nis
ex magnitudinibus AB æqualibus compoſitę.
vnde ſequi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index