DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 207 > >|
1ri debent; & cętera huiuſmodi. Ex quibus patet maximum eſſe
inter
tantos viros in his pertractandis conſenſum.
Ambiget
fortaſſe
quiſpiam, nunquid hęc principia rectè ab illis fuerint
pertractata
?
ſed ſtatim omnis ceſſat dubitandi occaſio, ſi tan
torum
virorum pręſtantia ad memoriam reuocetur; quibus,
citra
controuerſiam in diſciplinis ab ipſis traditis, omnes eru­
diti
palmam deferunt.
vt 〈que〉madmodum abſ〈que〉 Ariſtotele duce,
at〈que〉
doctore, nemo ad rectè philoſophandum, ita ne〈que〉 etiam
ad
Mathematicam, pręcipue〈que〉 Mechanicam diſciplinam
abſ〈que〉 Archimede ſeſe quiſpiam diſponere poſſit: quorum ſanè
apud
peritiores authoritas meritò ob id ſuprema extat; quòd
ab
ipſis res eo meliori, pręſtantiori〈que〉; modo pertractatę fuerunt,
quo
ipſarum rerum natura, at〈que〉 doctrinę ratio poſtulabat. &
qui
ſcientiarum cupidi ſunt, illos ſequi, eorum què ſcripta ſępè
ſępius
attentè perlegere debent.
Pręterea philoſophię, ac Ma­
thematicę
profeſſores in hoc conueniunt; quòd cùm aliqua ad
philoſophiam
ſpectantia tractant; mirum in modum Ariſto­
telem
laudibus extollunt.
qui verò Mathematicas pertractare
ſtudét
, ſtatim ad Archimedis laudes pariter ſe conferunt. tametſi
circa
ea, quę ſunt Archimedis verſentur; vt quam plurimi fece
re
, quod quidem optimo factum eſt conſilio.
etenim ſi ea, quæ
mathematica
ope indigent, laudare volunt, ad Archimedem
confugiendum
eſt; vt ſi inuentionem, ſubtiliſſimum Archi­
medis
inuentum afferant, quo modum adinuenit cognoſcen­
quantitatis argenti, quod erat in corona Regis aurea, vt Vi­
truuius
teſtatur; & alia huiuſmodi; ſi admirabilia, ſtatim affe­
rant
Archimedis ſphęram in globo vitreo elaboratam, in qua
omnes
cęleſtis ſphæræ motus relucebant; ita ut natura potiùs
Archimedem
immitata, quàm Archimedes naturam illuſiſſe
videatur
; nauim præterea graui pondere oneratam è mari in
littus
ab Archimede eductam; aliaquè id genus plurima.
De­
ni〈que〉
ſi res Mathematicas ciuitatibus eſſe vtiles oſtendere vo­
lunt
, ea, quæ ab Archimede contra Marcellum in defenſio­
ne
patriæ facta fuere, in medium afferant, quo tempore bellica
opera
adeo mirabilia effecit, vt ſolus Archimedes contra bel
licoſiſſimos
Romanos pugnare ſufficiens videretur.
quæ qui­
dem
omnia Mechanica diſciplina confecta ſunt.
Quid igitur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index