DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 207 > >|
1nec non magnitudines STVX in ſuis diſtantijs circa centrum
grauitatis E circumuerti poſſe; veluti diſtantias DZ DM, ma
gnitudineſquè ZM circacentrum D. moueantur autem
SEX, & ZDM, donec in centrum mundi vergant.
ſimiliter
oſtendetur magnitudines STVX eſſe, ac ſi in E eſſent appen
ſę, ſiue conſtitutę; magnitudines verò ZM ac ſi in D poſi­
tæ fuerint.
&c. Ex quibus ſequitur, ſi punctum C centrum
eſt grauitatis magnitudinum STVXZM. ponatur magnitu­
do ipſis STVX ſimul ſumptis ęqualis in E; magnitudo au
tem ipſis ZM ſimul æqualis in D; punctum C ſimiliter
ipſarum quo〈que〉 centrum grauitatis exiſtet.
vnde vtro〈que〉 mo
do æ〈que〉ponderabunt.
& ita in alijs, ſi plures fuerint magni­
tudines.
PROPOSITIO. VI.
Magnitudines commenſurabiles ex diſtantijs
eandem permutatim proportionem habentibus,
vt grauitates, æ〈que〉ponderant.
Commenſurabiles ſint magnitudines AB quarum centra grauita­
tis AB, & quædam ſit diſtantia E D, & vt ſe habet grauitas ma­
gnitudinis A ad grauitatem magnitudinis B, ua ſit diſtantia
DC ad distantiam CE. ostendendum eſi, ſi centra grauitatis AB fue
rint in punctis ED conſtituta, hoc eſt A in E, & B in D;
magnitudinis ex vtriſquè magnitudinibus AB compoſitæ centrum
grauitatis eſſe punctum C. Quoniam enim ita est magnitudo A ad
magnitudinem B, vt DC ad CE. eſt autem magnitudo A ipſi
B commenſurabilis; erit & CD ipſi CE commenſurabilis; hoc eſt
recta linea rectæ lineæ commenſurabilis exiſtet. Quare ipſarum EC
CD communis reperitur menſura.
quæ quidem ſit N. deinde ponatur
ipſi EC æqualis vtra〈que〉 DG DK; ipſi verò DC æqualis EL. &
quoniam æqualis est DG ipſi CE, communi addita CG, erit DC
ipſi EG æqualis; ſed DC eſt ipſi EL ęqualis: erit igitur LE æqua­
lis ipſi EG. quare vtra〈que〉 LE EG ęqualis eſt ipſi DC. ac propte

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index