DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Table of figures

< >
< >
page |< < of 207 > >|
1
Quadrupla ſit magnitudo A magnitudinis BC.

ſit verò BC alterius magnitudinis CD tripla.
Di
co magnitudinem A vtrarumquè ſimul BC CD,
hoc eſt BD triplam eſse.
Quoniam enim BC tri­
pla eſt ipſius CD, erit componendo BC cum CD,
hoc eſt BD ipſius CD quadrupla.
ſed magnitudo
quo〈que〉 A quadrupla eſt ipſius BC, eandem igitur
habetproportionem A ad BC, vt BD ad CD. &
permutando A ad BD, vt BC ad CD. & qui­
dem BC tripla ipſius CD, ergo A ipſius BD tri­
pla exiſtit.
quod demonſtrare oportebat.
16.quinti.
108[Figure 108]
LEMMA. II.
Si magnitudo magnitudinis fuerit ſeſquitertia, erit magni­
tudo minor ipſius exceſſus tripla.
Sit magnitudo AB magnitudinis C ſeſquiter

tia; exceſſus verò, quo AB ſuperat C, ſit BD. Dico
magnitudinem C ipſius BD triplam eſſe.
quod qui
dem ex ſe patet.
Nam quoniam BD eſt exceſ­
ſus, quo AB ſuperat C. magnitudo autem AB i­
pſam C ſuperat tertia ipſius C parte, cum ſit AB
ipſius C ſeſquitertia.
erit igitur BD tertia pars i­
ſius C. quare magnitudo C ipſius BD tripla
exiſtit.
quod oſtendere oportebat.
109[Figure 109]
LEMMA III.
Sit magnitudo AB ipſius BC ſextupla. ſit verò AD tripla
ipſius AC. Dico BD ipſius BA ſeſquialteram eſse.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index