DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 207 > >|
1
PROPOSITIO. IIII.
Si due magnitudines æquales non idem centrum
grauitatis habuerint, magnitudinis ex vtriſ〈que〉
magnitudinibus compoſitæ centrum grauitatis
erit medium rectæ lineæ grauitatis centra magni
tudinum coniungentis.
Sit quidem A

centrum grauita
tis magnitudi­
nis A. B uerò
ſit centrum gra­
uitatis magni­
tudinis B iun­
staquè AB bifariam diuidatur in C. dico magnitudinis ex utriſquè ma­
gnitudinibus compoſitæ centrum grauitatis eſſe punctum C. ſi. enim non; ſit
utrarumquè magnitudinum AB centrum grauitatis D, ſi fieri potest. Quòd
autem ſit in linea AB, præoſtenſum est.
Quoniam igitur punstum D cem
trum eſt grauitatis magnitudinis ex AB compoſitæ, ſuſpenſo puncto D, magni
tudines AB æ〈que〉ponderabunt. magnitudines igitur AB ęquales æ〈que〉
ponderant ex diſtantiis AD DB in ęqualibus exiſtentibus; quod fie
ri non poteſt. æqualia. enim grauia ex diſtantiis in a qualibus non æ〈que〉ponde­
rant
. non eſt igitur D ipſarum magnitudinum centrum grauitatis.. Qua
re manifestum est punstum C centrum eſſe grauitatis magnitudinis ex AB
compoſitæ. quod demonſtrare oportebat.
def. centri
grauit.
contra 2.
post huius
2 post hu­
ius.
25[Figure 25]
SCHOLIVM.
26[Figure 26]
Poſſunt magnitudines ęquales idem centrum
grauitatis habere, vt duo parallelogramma æ­
qualia ad rectos ſibi inuicem angulos exiſten
tia: triangulum quo〈que〉 & parallelogrammum in­
terſe æqualia. propterea cubos, piramides, cylin
dros, & huiuſmodi alias magnitudines ęqua
les idem grauitatis centrum herre intelligere poſſu
mus.
propterea in propoſitione cùm inquit Archimedes
ſi duæ magnitudines æquales non idem centrum grauitatis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index