DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 207 > >|
1Nicolaus Tartalea, & alij) in libello de ponderibus hanc ean­
dem
propoſitionem quo〈que〉 demonſtrare conatus ſit; & ad
cam oſtendendam pluribus medijs fuerit vſus; nulli tamen pro
bationi demonſtrationis nomen conuenire poteſt.
cùm vix
ex probabilibus, & ijs, quæ nullo modo neceſſitatem afferunt,
& fortaſſe ne〈que〉 ex probabilibus ſuas componat rationes.
Cùm in mathematicis demonſtrationes requirantur exquiſi­
tiſſimæ.
ac propterea ne〈que〉 inter Mechanicos videtur mihi
Iordanus ille eſſe recenſendus.
Quapropter ad Archimedem
confugiendum eſt, ſi fundamenta mechanica, veraquè huius
ſcientiæ principia perdiſcere cupimus: qui (meo iudicio) ad
hoc potiſſimùm reſpexit; vt elementa mechanica traderet.
vt
etiam Pappus in octauo Mathematicarum collectionum li­
bro ſentit; quod quidem ex diuiſione, ac progreſſu horum li­
brorum facilè dignoſcetur.
8[Figure 8]
DE DIVISIONE HORVM LIBRORVM.
Diuiditur enim in primis hic tractatus in duos libros diui­
ſus, in poſtulata, & theoremata: theoremata verò ſubdiui­
duntur in duas ſectiones, quarum prima continet priora o­
cto theoremata; ad alteram verò reliqua theoremata ſpectant.
quæ quidem adhuc in alias duas partes diuidi poteſt; nempè
in theoremata primo libro examinata, & in ea, quæ ſecun­
dus liber contemplatur.
Hanc autem horum librorum con
ſtituimus diuiſionem, quoniam imprimis Archimedes, (o­
miſſis poſtulatis, quæ primum locum obtinere debent) quæ­
dam tractauit communia in prioribus octo theorematibus;
quorum ſcopus eſt inuenire fundamentum illud præcipuum
mechanicum, quòd ſcilicet ita ſe habet grauitas ad grauita­
tem, vt diſtantia ad diſtantiam permutatim.
ad quod demon
ſtrandum
quin〈que〉 præmittit theoremata, quæ paulatim
deducunt nos in cognitionem demonſtrationis præfati fun
damenti.
quo loco illud ſummoperè notandum eſt, nimi­
rum fundamentum illud, nec non octo priora theorema­
ta communia eſſe tam planis, quàm ſolidis; at〈que〉 promiſ­
cuè de vtriſ〈que〉 Archimedem demonſtrare.
quòd ſi quis aliter

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index