DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 207 > >|
1magnitudinum BC, hoc eſt magnitudinis ex BC compoſi­
tæ centrum grauitatis ſit punctum E; auferantur verò BC
à linea EA, & ipſarum loco ponatur in E magnitudo;
quæ ſit vtriſ〈que〉 ſimul BC ęqualis, vt in ſecunda figura.
Dico
eodem modo pondera ABC ę〈que〉ponderare in prima figu­
ra, veluti grauia AE in ſecunda.
35[Figure 35]
Primum autem, vthoc recte per

pendamus, intelligantur pondera
BC (vt in tertia figura) ſeorſum
à linea CA, & penes diſtantias EC
EB conſtituta.
quorum quidem pon­
derum
ſit centrum grauitatis E. ſi igitur intelligatur poten
tia in E ſuſtinere pondera BC, hoc eſt pondus exipſis BC
compoſitum: pondera uti〈que〉 manebunt.
quòd ſi ambo pe­
penderint, vt quinquaginta, potentia in E tantùm quinqua
ginta ſuſtinebit.
quoniam totum ſuſtinebit pondus ex ipſis
compoſitum, auferantur verò pondera BC à ſitu BC, intelli
ganturquè pondera eſſe in E conſtituta; hoc eſt vnum ſit
pondus ex ipſis ſimul iunctis compoſitum, cuius centrum gra­
uitatis ſit in E conſtitutum; tunc eadem potentia in E eo­
dem modo hoc pondus ſuſtinebit; propterea quod eodem mo­
do quinquaginta tantùm ſuſtinebit.
Quare pondera BC tam
ex diſtantijs EC EB grauitant, quàm ſi vtra〈que〉 in E con
ſtituta fuerint; vel quod idem eſt, quàm pondus ipſis BC ſi­
mul æquale in E poſitum.
Ex quo patetid, quod initio prę­
fati ſum us, nempe, vnumquodquè graue in eius centro gra­
uitatis propriè grauitare.
Quocum 〈que〉 enim modo eadem gra
uia ſeſe habent, eodem ſemper modo in eius grauitatis centro
grauitant.
per def.
cent.
grau.
36[Figure 36]
Quibus cognitis, intelligantur nunc grauia BC in linea
CA poſita eſſe; ut in ſuperiori figura: & ut quod propoſitum
fuit, oſtendatur; hoc modo argumentari licebit.
Quoniam
enim magnitudines BC ſuam habent grauitatem in E, ſiqui
dem pro vna tantùm intelliguntur magnitudine ex BC com
poſita, cuius punctum E centrum grauitatis exiſtit.
in ſecum
da verò figura magnitudo E ſimiliter ſuam habet grauitatem
in puncto E; quod eſt eius centrum grauitatis.
at〈que〉

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index