DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 207 > >|
1pondus vnam & eandem ſemper habet grauitatem; erit pondus
ex CB compoſitum æ〈que〉graue, tam in ſitu CB, quàm in
FG, & in ſitu HK. conſiderando nempe pondera CB (ut
revera ſunt) nilaliud eſſe niſi vnum tantùm pondus ex CB
compoſitum.
Ex quibus perſpicuum eſt, punctum E eodem
ſemper modo grauitare.
Quare quoniam pondera CB in ſi­
tu CB ipſi A ę〈que〉ponderant, ſuamquè habent grauitatem
in puncto E; eadem pondera CB ſiue ſint in FG, ſiue in
HK, eidem ponderi A æ〈que〉ponderabunt.
ſiquidem propriè
ſemper grauitant in E, & eandem ſemper habent grauita­
tem
Intelligatur deni〈que〉 HEK in centrum mundi tendere; e­
runtvti〈que〉 vtra〈que〉 pondera HK, tanquam in puncto E com
ſtituta, vt ex prima propoſitione noſtrorum Mechanicorum
elici poteſt, quamuis perſe notum ſit.
ſiquidem ſeorſum pon
dus H ſecundùm eius centrum grauitatis propriè grauitat ſu
per puncto E; pondus verò K eſt, tanquam ex E appenſum;
vndè & in eodem puncto E quo〈que〉 grauitat.
Ita〈que〉 quoniam
ambo propriè grauitant in E, erunt pondera HK perinde,
acſi vnum eſſet pondusipſis HK, hoc eſtipſis CB æquale, cu
ius centrum grauitatis ſit in E conſtitutum.
atverò pondus
A ipſis CB in ſitu HK exiſtentibus æ〈que〉ponderat.
ergo idem
pondus A ipſis CB in E conſtitutis, hoc eſt ponderi ipſis CB
ſimul ſumptis ęquali in E poſito æ〈que〉ponderabit.
quod de­
monſtrare oportebat.
Quod idem quo〈que〉, ſi plura eſſent pondera, ſimiliter o­
ſtendetur.
Valetita〈que〉 conſe〈que〉ntia, punctum D centrum eſtgra­
uitatis magnitudinis ex ponderibus ABC compoſitę; ergoi­
dem punctum D centrum eſt grauitatis ponderis in A, & pom
derisipſis BC ſimul ęqualis in E conſtituti.
ex quo conſequi­
tur, quòd ſi magnitudines ABC ex D æ〈que〉ponderant, ergo
ex eodem D magnitudo ipſis BC ſimul æqualis in E poſita,
& magnitudo A æ〈que〉ponderabunt.
quòd ſi rectè perpenda­
mus, nil aliud ſunt pondera in BC, niſi magnitudo in E con­
ſtituta.
ſiquidem punctum E ipſius centrum grauitatis
exiſtit
In noſtro autem Mechanicorum libro in quinta

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index