Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 524 > >|
1
NI­
ES.
DEFINITIO VI.
Vis centripetæ Quantitas Abſoluta eſt menſura ejuſdem major vel minor
pro Efficacia cauſæ eam propagantis a centro per regiones in circuitu.
Ut vis Magnetica pro mole magnetis vel intenſione virtutis major
in uno magnete, minor in alio.
DEFINITIO VII.
Vis centripetæ Quantitas Acceleratrix eſt ipſius menſura Velocitati
proportionalis, quam dato tempore generat.
Uti Virtus magnetis ejuſdem major in minori diſtantia, minor
in majori: vel vis Gravitans major in vallibus, minor in cacumiNI­
bus præaltorum montium, atque adhuc minor (ut poſthac patebit)
in majoribus diſtantiis a globo terræ; in æqualibus autem diſtan­
tiis eadem undique, propterea quod corpora omnia cadentia (gra­
via an levia, magna an parva) ſublata Aeris reſiſtentia, æqualiter
accelerat.
DEFINITIO VIII.
Vis centripetæ Quantitas Motrix eſt ipſius menſura proportionalis.
Motui, quem dato tempore generat.
Uti Pondus majus in majore corpore, minus in minore; inque
corpore eodem majus prope terram, minus in cælis.
Hæc Quantitas
eſt corporis totius centripetentia ſeu propenſio in centrum, & (ut ita
dicam) Pondus; & innoteſcit ſemper per vim ipſi contrariam & æ­
qualem, qua deſcenſus corporis impediri poteſt.
Haſce virium quantitates brevitatis gratia nominare licet vires
motrices, acceleratrices, & abſolutas; & diſtinctionis gratia referre ad
Corpora, centrum petentia, ad corporum Loca, & ad Centrum virium:
nimirum vim motricem ad Corpus, tanquam conatum & propenſio­
nem totius in centrum ex propenſionibus omnium partium compoſi­
tam; & vim acceleratricem ad Locum corporis, tanquam efficaciam
quandam, de centro per loca ſingula in circuitu diffuſam, ad movenda
corpora quæ in ipſis ſunt; vim autem abſolutam ad Centrum, tan­
quam cauſa aliqua præditum, ſine qua vires motrices non propa­
gantur per regiones in circuitu; ſive cauſa illa ſit corpus aliquod
centrale (quale eſt Magnes in centro vis magneticæ, vel Terra in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index