Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 524 > >|
Effectus quibus motus abſoluti & relativi diſtinguuntur ab invi­
cem
, ſunt vires recedendi ab axe motus circularis.
Nam in motu
circulari
nude relativo vires nullæ ſunt, in vero autem & abſo­
luto
majores vel minores pro quantitate motus.
Si pendeat ſitula
a
filo prælongo, agaturque perpetuo in orbem, donec filum a con­
torſione
admodum rigeſcat, dein impleatur aqua, & una cum aqua
quieſcat
; tum vi aliqua ſubitanea agatur motu contrario in orbem,
& filo ſe relaxante, diutius perſeveret in hoc motu; ſuperficies
quæ
ſub initio plana erit, quemadmodum ante motum vaſis: at
poſtquam
, vi in aquam paulatim impreſſa, effecit vas, ut hæc quoque
ſenſibiliter
revolvi incipiat; recedet ipſa paulatim a medio, aſcen­
detque
ad latera vaſis, figuram concavam induens, (ut ipſe exper­
tus
ſum) & incitatiore ſemper motu aſcendet magis & magis, do­
nec
revolutiones in æqualibus cum vaſe temporibus peragendo,
quieſcat
in eodem relative.
Indicat hic aſcenſus conatum rece­
dendi
ab axe motus, & per talem conatum innoteſcit & menſura­
tur
motus aquæ circularis verus & abſolutus, motuique relativo
hic
omnino contrarius.
Initio, ubi maximus erat aquæ motus rela­
tivus
in vaſe, motus ille nullum excitabat conatum recedendi ab
axe
: aqua non petebat circumferentiam aſcendendo ad latera va­
ſis
, ſed plana manebat, & propterea motus illius circularis verus
nondum
inceperat.
Poſtea vero, ubi aquæ motus relativus decre­
vit
, aſcenſus ejus ad latera vaſis indicabat conatum recedendi ab
axe
; atque hic conatus monſtrabat motum illius circularem verum
perpetuo
creſcentem, ac tandem maximum factum ubi aqua quie­
ſcebat
in vaſe relative.
Igitur conatus iſte non pendet a tranſla­
tione
aquæ reſpectu corporum ambientium, & propterea motus cir­
cularis
verus per tales tranſlationes definiri nequit.
Unicus eſt cor­
poris
cujuſque revolventis motus vere circularis, conatui unico tan­
quam
proprio & adæquato effectui reſpondens: motus autem rela­
tivi
pro variis relationibus ad externa innumeri ſunt; & relationum
inſtar
, effectibus veris omnino deſtituuntur, niſi quatenus verum
illum
& unicum motum participant.
Unde & in Syſtemate eorum
qui
Cælos noſtros infra Cælos Fixarum in orbem revolvi volunt,
& Planetas ſecum deferre; ſingulæ Cælorum partes, & Planetæ
qui
relative quidem in Cælis ſuis proximis quieſcunt, moven-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index