Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 524 > >|
1tur vere. Mutant enim poſitiones ſuas ad invicem (ſecus quam fit
in vere quieſcentibus) unaque cum cælis delati participant eorum
motus, & ut partes revolventium totorum, ab eorum axibus rece­
dere conantur.
NI­
ES.
Igitur quantitates relativæ non ſunt eæ ipſæ quantitates, quarum
nomina præ ſe ferunt, ſed earum menſuræ illæ ſenſibiles (veræ an
errantes) quibus vulgus loco quantitatum menſuratarum utitur.
At
ſi ex uſu definiendæ ſunt verborum ſignificationes; per nomina il­
la Temporis, Spatii, Loci & Motus proprie intelligendæ erunt hæ
menſuræ; & ſermo erit inſolens & pure Mathematicus, ſi quantita­
tes menſuratæ hic intelligantur.
Proinde vim inferunt Sacris
Literis, qui voces haſce de quantitatibus menſuratis ibi interpre­
tantur.
Neque minus contaminant Matheſin & Philoſophiam,
qui quantitates veras cum ipſarum relationibus & vulgaribus men­
furis confundunt.
Motus quidem veros corporum ſingulorum cognoſcere, & ab
apparentibus actu diſcriminare, difficillimum.
eſt propterea quod
partes ſpatii illius immobilis, in quo corpora vere moventur, non
incurrunt in ſenſus.
Cauſa tamen non eſt prorſus deſperata. Nam
ſuppetunt argumenta, partim ex motibus apparentibus qui ſunt
motuum verorum differentiæ, partim ex viribus quæ ſunt mo­
tuum verorum cauſæ & effectus.
Ut ſi globi duo, ad datam ab in­
vicem diſtantiam filo intercedente connexi, revolverentur circa
commune gravitatis centrum; innoteſceret ex tenſione fili cona­
tus globorum recedendi ab axe motus, & inde quantitas motus
circularis computari poſſet.
Deinde ſi vires quælibet æquales in
alternas globorum facies ad motum circularem augendum vel mi­
nuendum ſimul imprimerentur, innoteſceret ex aucta vel diminuta
fili tenſione augmentum vel decrementum motus; & inde tandem
inveniri poſſent facies globorum in quas vires imprimi deberent,
ut motus maxime augeretur; id eſt, facies poſticæ, ſive quæ in mo­
tu circulari ſequuntur.
Cognitis autem faciebus quæ ſequuntur,
& faciebus oppoſitis quæ præcedunt, cognoſceretur determinatio
motus.
In hunc modum inveniri poſſet & quantitas & determi­
natio motus hujus circularis in vacuo quovis immenſo, ubi nihil
extaret externum & ſenſibile quocum globi conferri poſſent.
Si
jam conſtituerentur in ſpatio illo corpora aliqua longinqua datam
inter ſe poſitionem ſervantia, qualia ſunt Stellæ Fixæ in regionibus
noſtris: ſciri quidem non poſſet ex relativa globorum tranſlatione
inter corpora, utrum his an illis tribuendus eſſet motus.
At ſi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index