Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 524 > >|
1ridebitur qui finget Elaterem, & ex Hypotheſi ſic præpropere con­
ficta motum Indicis explicare ſuſcipiet: oportuit enim internam
Machinæ fabricam penitius perſcrutari, ut ita motus propoſiti prin­
cipium verum exploratum habere poſſet.
Idem vel non abſimile
feretur judicium de Philoſophis illis, qui materia quadam ſubti­
liſſima Cælos eſſe repletos, hanc autem in Vortices indeſinenter
agi voluerunt.
Nam ſi Phænomenis vel accuratiſſime ſatisfacere
poſſent ex Hypotheſibus ſuis; veram tamen Philoſophiam tradi­
diſſe, & veras cauſas motuum cæleſtium inveniſſe nondum di­
cendi ſunt; niſi vel has revera exiſtere, vel ſaltem alias non ex­
iſtere demonſtraverint.
Igitur ſi oſtenſum fuerit, univerſorum
corporum Attractionem habere verum locum in rerum natura;
quinetiam oſtenſum fuerit, qua ratione motus omnes cæleſtes ab­
inde ſolutionem recipiant; vana fuerit & merito deridenda objectio,
ſi quis dixerit eoſdem motus per Vortices explicari debere, etiamſi
id fieri poſſe vel maxime conceſſerimus.
Non autem concedimus:
Nequeunt enim ullo pacto Phænomena per Vortices explicari;
quod ab Auctore noſtro abunde quidem & clariſſimis rationibus
evincitur; ut ſomniis plus æquo indulgeant oporteat, qui inep­
tiſſimo figmento reſarciendo, noviſque porro commentis ornando
infelicem operam addicunt.
Si corpora Planetarum & Cometarum circa Solem deferantur
a Vorticibus; oportet corpora delata & Vorticum partes proxime
ambientes eadem velocitate eademque curſus determinatione mo­
veri, & eandem habere denſitatem vel eandem Vim inertiæ pro
mole materiæ.
Conſtat vero Planetas & Cometas, dum verſan­
tur in iiſdem regionibus Cælorum, velocitatibus variis variaque
curſus determinatione moveri.
Neceſſario itaque ſequitur, ut
Fluidi cæleſtis partes illæ, quæ ſunt ad eaſdem diſtantias a Sole,
revolvantur eodem tempore in plagas diverſas cum diverſis ve­
locitatibus: etenim alia opus erit directione & velocitate, ut tran­
ſire poſſint Planetæ; alia, ut tranſire poſſint Cometæ.
Quod cum
explicari nequeat; vel fatendum erit, univerſa corpora cæleſtia
non deferri a materia Vorticis; vel dicendum erit, eorundem mo­
tus repetendos eſle non ab uno eodemque Vortice, ſed a pluribus
qui ab invicem diverſi ſint, idemque ſpatium Soli circumjectum
pervadant.
Si plures Vortices in eodem ſpatio contineri, & ſeſe mutuo pe­
netrare, motibuſQ.E.D.verſis revolvi ponantur; quoniam hi mo­
tus debent eſſe conformes delatorum corporum motibus, qui

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index