Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713
page |< < of 524 > >|
1
LEX III.
Actioni contrariam ſemper & æqualem eſſe reactionem: ſive cor­
porum duorum actiones in ſe mutuo ſemper eſſe æquales & in par­
tes contrarias dirigi.
Quicquid premit vel trahit alterum, tantundem ab eo premitur
vel trahitur.
Si quis lapidem digito premit, premitur & hujus
digitus a lapide.
Si equus lapidem funi alligatum trahit, retrahe­
tur etiam & equus (ut ita dicam) æqualiter in lapidem: nam funis
utrinQ.E.D.ſtentus eodem relaxandi ſe conatu urgebit equum ver­
ſus lapidem, ac lapidem verſus equum; tantumQ.E.I.pediet pro­
greſſum unius quantum promovet progreſſum alterius.
Si corpus
aliquod in corpus aliud impingens, motum ejus vi ſua quomodo­
cunque mutaverit, idem quoque viciſſim in motu proprio eandem
mutationem in partem contrariam vi alterius ob æqualitatem preſ­
ſionis mutuæ) ſubibit.
His actionibus æquales fiunt mutationes,
non velocitatum, ſed motuum; ſcilicet in corporibus non aliunde
impeditis.
Mutationes enim velocitatum, in contrarias itidem
partes factæ, quia motus æqualiter mutantur, ſunt corporibus re­
ciproce proportionales.
Obtinet etiam hæc Lex in Attractionibus,
ut in Scholio proximo probabitur.
COROLLARIUM I.
Corpus viribus conjunctis diagonalem parallelogrammi eodem tem­
pore deſcribere, quo latera ſeparatis.
Si corpus dato tempore, vi ſola
1[Figure 1]
Min loco Aimpreſſa, ferretur uNI­
formi cum motu ab Aad B; & vi
ſola Nin eodem loco impreſſa, fer­
retur ab Aad C:compleatur pa­
rallelogrammum ABDC,& vi utra­
que feretur id eodem tempore in diagonali ab Aad D.Nam quo­
niam vis Nagit ſecundum lineam ACipſi BDparallelam, hæc vis per
Legem 11 nihil mutabit velocitatem accedendi ad lineam illam BD
a vi altera genitam.
Accedet igitur corpus eodem tempore ad lineam
BD,ſive vis Nimprimatur, ſive non; atque adeo in fine illius tempo­
ris reperietur alicubi in linea illa BD.Eodem argumento in fine tem­
poris ejuſdem reperietur alicubi in linea CD,& idcirco in utriuſque
lineæ concurſu Dreperiri neceſſe eſt. Perget autem motu rectili­
neo ab Aad Dper Legem 1.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index