Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713
page |< < of 524 > >|
1
Dico præterea quod ſi recta aliqua tangat lineam curvam in fi­
gura prima; hæc recta eodem modo cum curva in figuram novam
tranſlata tanget lineam illam curvam in figura nova: & contra.
Nam
ſi Curvæ puncta quævis duo accedunt ad invicem & coeunt in fi­
gura prima, puncta eadem tranſlata accedent ad invicem & coibunt
in figura nova, atque adeo rectæ, quibus hæc puncta junguntur, ſi­
mul evadent curvarum tangentes in figura utraque.
Componi poſ­
ſent harum aſſertionum Demonſtrationes more magis Geometrico.

Sed brevitati conſulo.
LIBER
PRIMUS.
Igitur ſi figura rectilinea in aliam tranſmutanda eſt, ſufficit rec­
tarum a quibus conflatur interſectiones transferre, & per eaſdem
in figura nova lineas rectas ducere.
Sin curvilineam tranſmutare
oportet, transferenda ſunt puncta, tangentes & aliæ rectæ quarum
ope curva linea definitur.
Inſervit autem hoc Lemma ſolutioni
difficiliorum Problematum, tranſmutando figuras propoſitas in ſim­
pliciores.
Nam rectæ quævis convergentes tranſmutantur in pa­
rallelas, adhibendo pro radio ordinato primo, lineam quam­
vis rectam quæ per concurſum convergentium tranſit: id adeo quia
concurſus ille hoc pacto abit in infinitum, lineæ autem parallelæ
ſunt quæ ad punctum infinite diſtans tendunt.
Poſtquam autem
Problema ſolvitur in figura nova, ſi per inverſas operationes tranſ­
mutetur hæc figura in figuram primam, habebitur ſolutio quæſita.
Utile eſt etiam hoc Lemma in ſolutione Solidorum Problema­
tum.
Nam quoties duæ ſectiones Conicæ obvenerint, quarum in­
terſectione Problema ſolvi poteſt, tranſmutare licet earum alter­
utram, ſi Hyperbola ſit vel Parabola, in Ellipſin: deinde Ellipſis
facile mutatur in Circulum.
Recta item & ſectio Conica, in con­
ſtructione Planorum Problematum, vertuntur in Rectam & Cir­
culum.
PROPOSITIO XXV. PROBLEMA XVII.
Trajectoriam deſcribere qua per data duo puncta tranſibit & rectas
tres continget poſitione datas.
Per concurſum tangentium quarumvis duarum cum ſe invicem, &
concurſum tangentis tertiæ cum recta illa, quæ per puncta duo data
tranſit, age rectam infinitam; eaque adhibita pro radio ordinato pri­
mo, tranſmutetur figura, per Lemma ſuperius, in figuram novam.
In

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index