Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 524 > >|
1
Si enim Planetæ circum Solem a Vorticibus devehuntur; Vor­
ticum
partes, quæ proxime ambiunt unumquemque Planetam, ejuſ­
dem
denſitatis erunt ac Planeta; uti ſupra dictum eſt.
Itaque
materia
illa omnis quæ contigua eſt Orbis magni perimetro, pa­
rem
habebit ac Tellus denſitatem: quæ vero jacet intra Orbem
magnum
atque Orbem Saturni, vel parem vel majorem habebit.

Nam
ut conſtitutio Vorticis permanere poſſit, debent partes mi­
nus
denſæ centrum occupare, magis denſæ longius a centro abire.

Cum
enim Planetarum tempora periodica ſint in ratione ſeſqui­
plicata
diſtantiarum a Sole, oportet partium Vorticis periodos
eandem
rationem ſervare.
Inde vero ſequitur, vires centrifugas
harum
partium fore reciproce ut quadrata diſtantiarum.
Quæ
igitur
majore intervallo diſtant a centro, nituntur ab eodem re­
cedere
minore vi: unde ſi minus denſæ fuerint, neceſſe eſt ut ce­
dant
vi majori, qua partes centro propiores aſcendere conantur.

Aſcendent
ergo denſiores, deſcendent minus denſæ, & loeorum
fiet
invicem permutatio; donec ita fuerit diſpoſita atque ordinata
materia
fluida totius Vorticis, ut conquieſcere jam poſſit in æqui­
librio
conſtituta.
Si bina Fluida, quorum diverſa eſt denſitas,
in
eodem vaſe continentur; utique futurum eſt ut Fluidum, cu­
jus
major eſt denſitas, majore vi Gravitatis infimum petat locum:
& ratione non abſimili omnino dicendum eſt, denſiores Vorticis
partes
majore vi centrifuga petere ſupremum locum.
Tota igi­
tur
illa & multo maxima pars Vorticis, quæ jacet extra Telluris
orbem
, denſitatem habebit atque adeo vim inertiæ pro mole ma­
teriæ
, quæ non minor erit quam denſitas & vis inertiæ Telluris:
inde
vero Cometis trajectis orietur ingens reſiſtentia, & valde ad­
modum
ſenſibilis; ne dicam, quæ motum eorundem penitus ſiſtere
atque
abſorbere poſſe merito videatur.
Conſtat autem ex motu Co-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index