Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 524 > >|
1Concipe igitur punctum Gmotu continuo percurrere puncta om­
nia figuræ primæ, & punctum gmotu itidem continuo percurret
puncta omnia figuræ novæ & eandem deſcribet.
Diſtinctionis gra­
tia nominemus DGordinatam primam, dgordinatam novam;
ADabſciſſam primam, adabſciſſam novam; Opolum, ODra­
dium abſcidentem, OAradium ordinatum primum, & Oa(qno
parallelogrammum OABacompletur) radium ordinatum novum.
DE MOTU
CORPORUM
Dico jam quod, ſi punctum Gtangit rectam Lineam poſitione da­
tam, punctum gtanget etiam Lineam rectam poſitione datam. Si
punctum Gtangit Conicam ſectionem, punctum gtanget etiam
Conicam ſectionem.
Conicis ſectionibus hic Circulum annumero.
Porro ſi punctum Gtan­
55[Figure 55]
git Lineam tertii ordinis
Analytici, punctum g
tanget Lineam tertii iti­
dem ordinis; & ſic de
curvis lineis ſuperiorum
ordinum.
Lineæ duæ e­
runt ejuſdem ſemper or­
dinis Analytici quas pun­
cta G, gtangunt. Et­
enim ut eſt adad OA
ita ſunt Odad OD, dgad DG,& ABad AD; adeoque AD
æqualis eſt (OAXAB/ad), & DGæqualis eſt (OAXdg/ad). Jam ſi punc­
tum Gtangit rectam Lineam, atque adeo in æquatione quavis,
qua relatio inter abſciſſam AD& ordinatam DGhabetur, in­
determinatæ illæ AD& DGad unicam tantum dimenſionem
aſcendunt, ſcribendo in hac æquatione (OAXAB/ad) pro AD,&
(OAXdg/ad) pro DG,producetur æquatio nova, in qua abſciſſa no­
va ad& ordinata nova dgad unicam tantum dimenſionem aſcen­
dent, atque adeo quæ deſignat Lineam rectam.
Sin AD& DG
(vel earum alterutra) aſcendebant ad duas dimenſiones in æquati­
one prima, aſcendent itidem ad& dgad duas in æquatione ſecun­
da.
Et ſic de tribus vel pluribus dimenſionibus. Indeterminatæ
ad, dgin æquatione ſecunda & AD, DGin prima aſcendent ſem­
per ad eundem dimenſionum numerum, & propterea Lineæ, quas
puncta G, gtangunt, ſunt ejuſdem ordinis Analytici.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index