Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 524 > >|
1ant abſurdi, unde totius tandem Philoſophiæ fundamenta convel­
lantur.
Etenim cauſæ continuo nexu procedere ſolent a compo­
ſitis ad ſimpliciora: ubi ad cauſam ſimpliciſſimam perveneris, jam
non licebit ulterius progredi.
Cauſæ igitur ſimpliciſſimæ nulla
dari poteſt mechanica explicatio: ſi daretur enim, cauſa non­
dum eſſet ſimpliciſſima.
Has tu proinde cauſas ſimpliciſſimas
appellabis occultas, & exulare jubebis?
ſimul vero exulabunt
& ab his proxime pendentes & quæ ab illis porro pendent,
uſQ.E.D.m a cauſis omnibus vacua fuerit & probe purgata Phi­
loſophia.
Sunt qui Gravitatem præter naturam eſſe dicunt, & Miraculum
perpetuum vocant.
Itaque rejiciendam eſſe volunt, cum in Phy­
ſica præternaturales cauſæ locum non habeant.
Huic ineptæ
prorſus objectioni diluendæ, quæ & ipſa Philoſophiam ſubruit
univerſam, vix operæ pretium eſt immorari.
Vel enim Gravita­
tem corporibus omnibus inditam eſſe negabunt, quod tamen dici
non poteſt: vel eo nomine præter naturam eſſe affirmabunt, quod
ex aliis corporum affectionibus atque adeo ex cauſis Mechanicis
originem non habeat.
Dantur certe primariæ corporum affecti­
ones; quæ, quoniam ſunt primariæ, non pendent ab aliis.
Vide­
rint igitur annon & hæ omnes ſint pariter præter naturam, eo­
que pariter rejiciendæ: viderint vero qualis ſit deinde futura
Philoſophia.
Nonnulli ſunt quibus hæc tota Phyſica cæleſtis vel ideo minus
placet, quod cum Carteſiidogmatibus pugnare & vix conciliari
poſſe videatur.
His ſua licebit opinione frui; ex æquo autem
agant oportet: non ergo denegabunt aliis eandem libertatem
quam ſibi concedi poſtulant.
NEWTONIANAM itaque Philoſophi­
am, quæ nobis verior habetur, retinere & amplecti licebit, & cauſas
ſequi per Phænomena comprobatas, potius quam fictas & nondum
comprobatas.
Ad veram Philoſophiam pertinet, rerum naturas
ex cauſis vere exiſtentibus derivare: eas vero leges quærere, qui­
bus voluit Summus opifex hunc Mundi pulcherrimum ordinem
ſtabilire; non eas quibus potuit, ſi ita viſum fuiſſet.
Rationi enim
conſonum eſt, ut a pluribus cauſis, ab invicem nonnihil diverſis,
idem poſſit Effectus proficiſci: hæc autem vera erit cauſa, ex qua
vere atque actu proficiſcitur; reliquæ locum non habent in Philo­
ſophia vera.
In Horologiis automatis idem Indicis horarii mo­
tus vel ab appenſo Pondere vel ab intus concluſo Elatere oriri po­
teſt.
Quod ſi oblatum Horologium revera ſit inſtructum Pondere;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index