Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 524 > >|
1igitur Cometas in Sectionibus Conicis umbilicos in centro Solis
habentibus moveri, & radiis ad Solem ductis areas temporibus
proportionales deſcribere.
Ex hiſce vero Phænomenis manife­
ſtum eſt & Mathematice comprobatur, vires illas, quibus Cometæ
retinentur in orbitis ſuis, reſpicere Solem & eſſe reciproce ut qua­
drata diſtantiarum ab ipſius centro.
Gravitant itaque Cometæ
in Solem: atque adeo Solis vis attractiva non tantum ad corpora
Planetarum in datis diſtantiis & in eodem fere plano collocata,
ſed etiam ad Cometas in diverſiſſimis Cælorum regionibus & in
diverſiſſimis diſtantiis poſitos pertingit.
Hæc igitur eſt natura
corporum gravitantium, ut vires ſuas edant ad omnes diſtantias in
omnia corpora gravitantia.
Inde vero ſequitur, Planetas & Co­
metas univerſos ſe mutuo trahere, & in ſe mutuo graves eſſe:
quod etiam confirmatur ex perturbatione Jovis & Saturni, Aſtro­
nomis non incognita, & ab actionibus horum Planetarum in ſe in­
vicem oriunda; quin & ex motu illo lentiſſimo Apſidum, qui ſu­
pra memoratus eſt, quique a cauſa conſimili proficiſcitur.
Eo demum pervenimus ut dicendum ſit, & Terram & Solem &
corpora omnia cæleſtia, quæ Solem comitantur, ſe mutuo attrahere.

Singulorum ergo particulæ quæque minimæ vires ſuas attractivas
habebunt, pro quantitate materiæ pollentes; quemadmodum ſu­
pra de Terreſtribus oſtenſum eſt.
In diverſis autem diſtantiis,
erunt & harum vires in duplicata ratione diſtantiarum reciproce:
nam ex particulis hac lege trahentibus componi debere Globos
eadem lege trahentes, Mathematice demonſtratur.
Concluſiones præcedentes huic innituntur Axiomati, quod a
nullis non recipitur Philoſophis; Effectuum ſcilicet ejuſdem ge­
neris, quorum nempe quæ cognoſcuntur proprietates eædem ſunt,
eaſdem eſſe cauſas & eaſdem eſſe proprietates quæ nondum cog­
noſcuntur.
Quis enim dubitat, ſi Gravitas ſit cauſa deſcenſus
Lapidis in Europa,quin eadem ſit cauſa deſcenſus in America?
Si Gravitas mutua fuerit inter Lapidem & Terram in Europa;
quis negabit mutuam eſſe in America?Si vis attractiva Lapidis
& Terræ componatur, in Europa,ex viribus attractivis partium;
quis negabit ſimilem eſſe compoſitionem in America?Si attractio
Terræ ad omnia corporum genera & ad omnes diſtantias propa­
getur in Europa; quidni pariter propagari dicamus in America?
In hac Regula fundatur omnis Philoſophia: quippe qua ſublata
nihil affirmare poſſimus de Univerſis.
Conſtitutio rerum ſingula­
rum innoteſcit per Obſervationes & Experimenta: inde vero non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index