Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657
page |< < of 203 > >|
1lùm manui admotæ ſenſum inferat, ſed etiam aures ſono de­
mulceat, & quidem harmonico, ſi foramini aptentur fiſtulæ
ſono Harmonico edendo aptæ, prout ipſemet Hero fieri
jubet in multis, quas deſcribit in citato Libello, hydraulicis at­
que pnevmaticis Machinis.
Quod etiam quotidie experimur
in Hortis Romanis, Tuſculanis, Tiburtinis, & in ipſo etiam
P. Athanaſij Kircheri muſeo.
Non igitur arbitrandum eſt, infert
Hero, in his quæſunt, vacui naturam quandam coacervatam ipſam per­
ſe ipſam exiſtere ſed ſecundùm exiguas partes in aëre, & humido, alijsque
corporibus diſſeminatam, etiam in ipſo adamante, duriſſimo licet,
denſiſſimoque, quippe qui neque igniri, neque rumpi poteſt, & percuſ­

ſus in incudes & malleos totus ingreditur (vt cum Plinio putat Hero;
quod tamen, Merſenno teſte, experientiæ repugnat, nam ictu
mallei in varias partes diſſilit, & ita poteſt igniri, vt pereat.)
) Hoc
autem ipſiaccidit, ſubiungit Hero, non quòd vacuo careat, ſed ob conti­
nuatam denſitatem.
Corpora porro illa (aëris præſertim) quæ
partes ſuas habent inter ſeſe cohærentes, non|tamen ex omni parte,
ſed interiecta habent inter valla quædam vacua, (quæ vacuola appel­
lat Merſennus) bellè comparat Hero arenarum cumulo, inter

cuius grana multæ aëris particulæ intercedunt; aitque, arenæ par­
ticulas particulis aëris ſimiles eſſe, aërem verò, qui inter arenas in­
terjicitur, ſimilem vacuolis intra aërem contentis; quæ quidem
vocuola tunc diſinere putat in aëre (alijsque corporibus) cùm
accedente vi quapiam condenſatur aër; redire verò, cùm facta
remiſſione in priſtinum ordinem reſtituitur aër ob naturalem
contentionem, quâ, velut arcus inflexus, aut ſicca ſpongia vi
preſſa, molem ab ipſo rerum conditu ſibi tributam repetit, ſta­

tim atque vis externa deſinit.
At aëris corpora, inquit Hero, inter­
ſeſe quidem cohærent, non tamen ex omni parte, ſedinteriecta habent
intervalla quædam vacua, ſicut arena, quæ eſt in littoribus.
Itaque a­
nimo concipiendum eſt, arenæ particulas corporibus aëris ſimiles eſſe, aë­
rem vero, qui inter particulas arenæ interiicitur, ſimilem vacuis intra
aërem contentis.
Quamobrem vi quadam accedente äerem denſari con­
tingit, & in vacuorum loca reſidere, corporibus præter naturam inter­
ſeſe compreſſis: remiſsione verò factârarſus in cun dem ordinem reſtitui-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index