Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 203 > >|
1maticam, Pyrobolicam, Harmonicam, Phonocampticam
Anacampticam, Anaclasticam, Phyſiognomicam, Mecha­
nicam, Sympathicam, Steganologicam, Cryptographi­
cam, Divinatoriam, Cabalicam, Hieroglyphicam,
Sacram.
Miraberis in eodem Opere ſecreta Ani­
malium, Herbarum, Plantarum, Lapidum, aliarúm­
que rerum per variam activorum cum paſſivis appli­
cationem, virtutum occultarum combinationem, Na­
turæ & Artis connubium, Paranymphâ Experientiâ.

Jdeam aliquam in fine huius Operis invenies.
Magia Na­
turalis Au­
ctoris.
Quoniam verò Opus, vt dixi, vastum erit, mul­
ti〈qué〉 laboris ac ſtudij, nec niſi ſubciſivis horis, quas
ordinariis occupationibus ſubtr ahere licebit, perfici­
endum; operæ pretium me facturum, gratúmque Rei­
publicæ Litterariæ existimavi, ſiquæ paulatim elabo­
raſſem, per partes protruderem.
Ab Hydraulicis igi­
tur atque Pnevmaticis initium ſumere decrevi, id〈qué〉
non tàm meâ, quàm aliorum voluntate.
Scribendi
occaſio hæc fuit.
Est in ſupradicti Doctiſſimi Auctoris

Muſeo ſanè celeberrimo, frequentatiſſimóque (quod
brevi typis evulgabimus) non exigua Hydraulicarum
ac Pnevmaticarum Machinarum copia, quas ſum-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index