Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 203 > >|
1
§. III.
Experimenta quibus vacuum nullum eſſe
probatur
HIs tamen non obſtantibus, communior & ſanior Philoſo­

phorum Veterum ac Recentiorum ſenſus eſt, nullum in re­
rum natura vacuum eſſe, neque coacervatum in vnum, neque
diſſeminatum inter partes corporum diſciſſas; & neque ſpontè
ortum, neque productum violenter; adeoque corporum tra­
ctionem, quæ in allatis Experimentis elucet, non fieri ad replen­
dum vacuum, quod nullibi ſt, neque eſſe poteſt; ſed ad impe­
diendam, quam Natura tantopere abhorret, inanitatem.
Sua­
dent hæc tum experientia Philoſophiæ Magiſtra, tum rationes.

Experientias adducam paucas ex multis; rationes apud alios
leges.
Argumen­
ta contra
vacuum.
Primò, Latera follium, ſi arctè conſtricta ſint, & inter ſe

contigua, nulla vi diduci poſſunt, etiam Angelica, ſi obturetur
orificium, per quod aër inter iectum inter diducenda latera ſpa­
tium occupaturus ſubeat.
Cur hoc, niſi quia vacuum dari non
poteſt?
quod tamen dari deberet, ſi occluſo orificio aër, &
quodcunque aliud corpus ſubiturum excluderetur, & tamen la­
tera diducerentur.
Eâdem de cauſa duæ tabulæ planiſſimæ,

& ſibi mutuò ſecundùm planitiem cohærentes, divelli non poſ­
ſunt, ſi ita tentetur divulſio, vt aër aut aliud corpus inter ſuper­
ficies ſubintrare tempeſtivè non poſſit.
Iuveni lacertorum ſuorum
robur iactanti (inquit P. Nicolaus Zucchius in ſua de vacuo do­
ctiſſima Diatribe) propoſita-ſemel eſt lamina ærea per anſam in me­
dio extantem apprehenſam elevanda è tabula marmorea, cui optimè con­
gruebat: qui primò tanquam rem ludicram puero committendam con­
tempſit: tum inſtantibus amicis manum vtramque admovens, cùm lu­
ctatus diu hærentem non removiſſet, excuſavit impotentiam, obiectâ
peregrini & potentiſſimi glutinis interpoſitione, quo fortiſſimè copulan­
te nequiret divelli; donec vidit ab alio per tabulam facillimè laminam
deduci, & ad extrema productam, & actam in transverſum, inde de­
portari.
Paſſim etiam experimur, dum duo corpora ſecundùm

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index